1Verba Amos qui fuit in pastoralibus de Thecuae
quae vidit super Israhel in diebus Oziae regis Iuda
et in diebus Hieroboam filii Ioas regis Israhel
ante duos annos terraemotus
2et dixit
Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam
et luxerunt speciosa pastorum et exsiccatus est vertex Carmeli
3haec dicit Dominus super tribus sceleribus Damasci
et super quattuor non convertam eum
eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad
4et mittam ignem in domum Azahel
et devorabit domos Benadad
5et conteram vectem Damasci
et disperdam habitatorem de campo Idoli
et tenentem sceptrum de domo Voluptatis
et transferetur populus Syriae Cyrenen dicit Dominus
6haec dicit Dominus super tribus sceleribus Gazae
et super quattuor non convertam eum
eo quod transtulerit captivitatem perfectam
ut concluderet eam in Idumea
7et mittam ignem in murum Gazae et devorabit aedes eius
8et disperdam habitatorem de Azoto
et tenentem sceptrum de Ascalone
et convertam manum meam super Accaron
et peribunt reliqui Philisthinorum dicit Dominus Deus
9haec dicit Dominus super tribus sceleribus Tyri
et super quattuor non convertam eum
eo quod concluserint captivitatem perfectam in
Idumea
et non sint recordati foederis fratrum
10et emittam ignem in murum Tyri
et devorabit aedes eius
11haec dicit Dominus super tribus sceleribus Edom
et super quattuor non convertam eum
eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum
et violaverit misericordiam eius et tenuerit ultra furorem suum
et indignationem suam servaverit usque in finem
12mittam ignem in Theman et devorabit aedes Bosrae
13haec dicit Dominus super tribus sceleribus filiorum Ammon
et super quattuor non convertam eum
eo quod dissecuerit praegnantes Galaad
ad dilatandum terminum suum
14et succendam ignem in muro Rabbae
et devorabit aedes eius
in ululatu in die belli et in turbine in die commotionis
15et ibit Melchom in captivitatem
ipse et principes eius simul dicit Dominus