1his factis pactionibus Lysias pergebat ad regem
Iudaei autem agriculturae operam dabant
2sed hii qui resederant
Timotheus et Apollonius gehennae filius
sed et Hieronimus et Demofon
super hos et Nicanor cypriarches
non sinebant eos in silentio agere et quiete
3Ioppitae vero tale quoddam flagitium perpetrarunt
rogaverunt Iudaeos cum quibus habitabant
ascendere scaphas quas paraverant cum uxoribus et filiis
quasi nullis inimicitiis inter eos subiacentibus
4secundum communem itaque decretum civitatis
et ipsis adquiescentibus
pacisque causa nihil suspectum habentibus
cum in altum processissent submerserunt non minus ducentos
5quam crudelitatem Iudas in suae gentis homines factam ut cognovit
praecepit viris qui erant cum ipso
et invocato iusto iudice Deo
6venit adversus interfectores fratrum
et portum quidem noctu succendit scaphas exusit
eos autem qui ab igne refugerant gladio peremit
7et cum haec ita egisset
discessit quasi iterum reversurus et universos Ioppitas eradicaturus
8sed cum cognovisset
et eos qui erant Iamniae velle pari modo facere habitantibus secum
Iudaeis
9Iamnitis quoque nocte supervenit et portum cum navibus succendit
ita ut lumen ignis pareret Hierosolymis
ab stadiis ducentis quadraginta
10inde cum abissent novem stadiis
et iter facerent ad Timotheum
commiserunt cum eo Arabes quinque milia viri et equites quingenti
11cumque pugna valida fieret
et auxilio Dei prospere cessisset
residui victi Arabes petebant a Iuda dextras sibi dari
promittentes pascua daturos et in ceteris profuturos
12Iudas autem arbitratus vere in multis eos utiles promisit pacem
dextrisque acceptis discessere ad tabernacula sua
13adgressus est autem et civitatem quandam firmam
pontibus murisque circumseptam
quae a turbis habitabatur gentium promiscuarum cui nomen Caspin
14hii vero qui intus erant
confidentes in stabilitate murorum et adparatu alimoniarum
remissius agebant maledictis lacessentes Iudam
ac blasphemantes et loquentes quae fas
non est
15Macchabeus autem invocato magno mundi principe
qui sine arietibus et machinis temporibus Iesu praecipitavit Hiericho
inruit ferociter muris
16et capta civitate per Domini voluntatem
inenarrabiles caedes fecit
ita ut adiacens stagnum stadiorum duo
latitudinis
sanguine infectum fluere videretur
17inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta
et venerunt in Characa ad eos qui dicuntur Tubianei Iudaeos
18et Timotheum quidem in illis locis conprehenderunt
nulloque negotio perfecto regressus est
relicto in quodam loco firmissimo praesidio
19Dositheus autem et Sosipater
qui erant duces cum Macchabeo
peremerunt a Timotheo relictos in praesidio decem milia viros
20at Macchabeus ordinatis circum se sex milibus
et constitutis per cohortes
adversus Timotheum processit
habentem secum centum viginti milia peditum
equitumque duo milia quingentos
21cognito autem Iudae adventu
Timotheus praemisit mulieres et filios et reliquum adparatum
in praesidium quod Carnion dicitur
erat enim inexpugnabile et accessu difficile propter locorum angustias
22cumque cohors Iudae prima apparuisset
timor hostibus incussus est ex praesentia Dei qui universa conspicit
et in fugam versi sunt alius alio
ita ut magis a suis deicerentur
et gladiorum suorum ictibus debilitarentur
23Iudas autem vehementer instabat puniens profanos
et prostravit ex eis triginta milia virorum
24ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et Sosipatri
et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur
eo quod multorum ex Iudaeis parentes haberet ac fratres
quos morte eius decipi eveniret
25et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum
inlaesum eum dimiserunt propter fratrum salutem
26Iudas autem egressus est a Carnio
interfectis viginti quinque milibus
27post horum fugam et necem movit exercitum ad Efron
civitatem munitam in qua multitudo diversarum gentium habitabat
et robusti iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant
in hac autem machinae multae et telorum erat adparatus
28sed cum Omnipotentem invocassent
qui potestate vires hostium confregit
ceperunt civitatem
et ex eis qui intus erant viginti quinque milia prostraverunt
29inde ad civitatem Scytarum abierunt
quae ab Hierosolymis sescentis stadiis aberat
30contestantibus autem his qui apud Scytopolitas erant Iudaeis
quod benigne ab eis haberentur etiam temporibus infelicitatis
quod modeste secum egerint
31gratias agentes eis
exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse
venerunt Hierosolymam
die sollemni septimanarum instante
32et post pentecosten abierunt contra Gorgiam praepositum Idumeae
33exivit autem cum peditibus tribus milibus et equitibus quadringentis
34quibus congressis contigit paucos ruere Iudaeorum
35Dositheus vero quidam de Bachenoris eques vir fortis Gorgiam tenebat
et cum vellet illum capere vivum
eques quidam de Thracibus inruit in eum umerumque eius amputavit
atque ita Gorgias effugit in Marisa
36at illis qui cum Esdrin erant diutius pugnantibus et fatigatis
invocavit Dominum Iudas adiutorem et ducem belli fieri
37incipiens voce patria et cum hymnis clamorem extollens
fugam Gorgiae militibus incussit
38Iudas autem collecto exercitu
venit in civitatem Odollam
et cum septima dies superveniret
secundum consuetudinem purificati
in eodem loco sabbatum egerunt
39et sequenti die venit cum suis Iudas ut corpora prostratorum tolleret
et cum parentibus poneret in sepulchris paternis
40invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum
quae apud Iamnian fuerunt
a quibus lex prohibet Iudaeos
omnibus ergo manifestum factum est
ob hanc causam eos corruisse
41omnes itaque benedixerunt iustum iudicium Domini
qui occulta fecerit manifesta
42atque ita ad preces conversi rogaverunt
ut id quod factum erat delictum obliteraretur
at vero fortissimus Iudas hortabatur populum
conservare se sine peccato
sub oculis videntes quae facta sint
pro peccato eorum qui prostrati sunt
43et facta conlatione
duodecim milia dragmas argenti misit Hierosolymam
offerri pro peccato sacrificium
bene et religiose de resurrectione cogitans
44nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret
superfluum videretur et vanum orare pro mortuis
45et quia considerabat quod hii qui cum pietate dormitionem acceperant
optimam haberent repositam gratiam
46sancta ergo et salubris cogitatio
pro defunctis exorare ut a peccato solverentur