1post quae et huiuscemodi veritatem
venit Sennacherib rex Assyriorum
et ingressus Iudam obsedit civitates munitas volens eas capere
2quod cum vidisset Ezechias venisse scilicet Sennacherib
et totum belli impetum verti contra Hierusalem
3inito cum principibus consilio virisque fortissimis
ut obturarent capita fontium quae erant extra urbem
et hoc omnium decernente sententia
4congregavit plurimam multitudinem
et obturaverunt cunctos fontes
et rivum qui fluebat in medio terrae
dicentes ne veniant reges Assyriorum
et inveniant aquarum abundantiam
5aedificavit quoque agens industrie omnem murum
qui fuerat dissipatus
et extruxit turres desuper et forinsecus alterum murum
instauravitque Mello in civitate David
et fecit universi generis armaturam et clypeos
6constituitque principes bellatorum in exercitu
et convocavit universos in platea portae civitatis
ac locutus est ad cor eorum dicens
7viriliter agite et confortamini nolite timere
nec paveatis regem Assyriorum
et universam multitudinem quae est cum eo
multo enim plures nobiscum sunt quam cum illo
8cum illo est brachium carneum nobiscum Dominus Deus noster
qui auxiliator est noster pugnatque pro nobis
confortatusque est populus huiuscemodi verbis Ezechiae regis Iuda
9quae postquam gesta sunt
misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos
Hierusalem
ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis
ad Ezechiam regem Iuda
et ad omnem populum qui erat in urbe dicens
10haec dicit Sennacherib rex Assyriorum
in quo habentes fiduciam sedetis obsessi in Hierusalem
11num Ezechias decipit vos ut tradat morti in fame et siti
adfirmans quod Dominus Deus vester liberet vos
de manu regis Assyriorum
12numquid non iste est Ezechias qui destruxit excelsa illius et altaria
et praecepit Iudae et Hierusalem dicens
coram altari uno adorabitis et in ipso conburetis incensum
13an ignoratis quae ego fecerim et patres mei cunctis terrarum populis
numquid praevaluerunt dii gentium omniumque terrarum
liberare regionem suam de manu mea
14quis est de universis diis gentium quas vastaverunt patres mei
qui potuerit eruere populum suum de manu mea
ut possit etiam Deus vester eruere vos de hac manu
15non vos ergo decipiat Ezechias
nec vana persuasione deludat neque credatis ei
si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regnorum
liberare populum suum de manu mea
et de manu patrum meorum
consequenter nec Deus vester poterit eruere vos de hac manu
16sed et alia multa locuti sunt servi eius
contra Dominum Deum et contra Ezechiam servum eius
17epistulas quoque scripsit plenas blasphemiae in Dominum
Deum Israhel
et locutus est adversus eum
sicut dii gentium ceterarum non potuerunt liberare populos suos de manu mea
sic et Deus Ezechiae eruere non poterit populum suum de manu ista
18insuper et clamore magno lingua iudaica
contra populum qui sedebat in muris Hierusalem personabat
ut terreret eos et caperet civitatem
19locutusque est contra Deum Hierusalem
sicut adversum deos populorum terrae opera manuum hominum
20oraverunt igitur Ezechias rex
et Esaias filius Amos prophetes adversum hanc blasphemiam
ac vociferati sunt usque in caelum
21et misit Dominus angelum
qui percussit omnem virum robustum et bellatorem
et principem exercitus regis Assyriorum
reversusque est cum ignominia in terram suam
cumque ingressus esset domum dei sui
filii qui egressi fuerant de utero eius interfecerunt eum gladio
22salvavitque Dominus Ezechiam et habitatores Hierusalem
de manu Sennacherib regis Assyriorum et de manu omnium
et praestitit ei quietem per circuitum
23multi etiam deferebant hostias et sacrificia Domino
Hierusalem
et munera Ezechiae regi Iuda
qui exaltatus est post haec coram cunctis gentibus
24in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem
et oravit Dominum exaudivitque eum et dedit ei signum
25sed non iuxta beneficia quae acceperat retribuit
quia elevatum est cor eius
et facta est contra eum ira et contra Iudam ac Hierusalem
26humiliatusque est postea eo quod exaltatum fuisset cor eius
tam ipse quam habitatores Hierusalem
et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiae
27fuit autem Ezechias dives et inclitus valde
et thesauros sibi plurimos congregavit
argenti auri et lapidis pretiosi
aromatum et armorum universi generis et vasorum magni pretii
28apothecas quoque frumenti vini et olei
et praesepia omnium iumentorum caulasque pecoribus
29et urbes exaedificavit
habebat quippe greges ovium et armentorum innumerabiles
eo quod dedisset ei Dominus substantiam multam nimis
30ipse est Ezechias qui obturavit superiorem fontem aquarum Gion
et avertit eas subter ad occidentem urbis David
in omnibus operibus suis fecit prospere quae voluit
31attamen in legatione principum Babylonis qui missi fuerant ad eum
ut interrogarent de portento quod acciderat super terram
dereliquit eum Deus ut temptaretur
et nota fierent omnia quae erant in corde eius
32reliqua autem sermonum Ezechiae et misericordiarum eius
scripta sunt in visione Esaiae filii Amos prophetae
et in libro regum Iuda et Israhel
33dormivitque Ezechias cum patribus suis
et sepelierunt eum supra sepulchra
filiorum David
et celebravit eius exequias universus Iuda
et omnes habitatores Hierusalem
regnavitque Manasses filius eius pro eo