1duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset
et quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem
2fecit autem malum coram Domino iuxta abominationes gentium
quas subvertit Dominus coram filiis Israhel
3et conversus instauravit excelsa
quae demolitus fuerat Ezechias pater eius
construxitque aras Baalim et fecit lucos
et adoravit omnem militiam caeli et coluit eam
4aedificavit quoque altaria in domo Domini
de qua dixerat Dominus in Hierusalem erit nomen meum in aeternum
5aedificavit autem ea cuncto exercitui caeli
in duobus atriis domus Domini
6transireque fecit filios suos per ignem in valle
Benennon
observabat somnia sectabatur auguria
maleficis artibus inserviebat
habebat secum magos et incantatores
multaque mala operatus est coram Domino ut inritaret eum
7sculptile quoque et conflatile signum posuit in domo Domini
de qua locutus est Dominus ad David
et ad Salomonem filium eius dicens
in domo hac et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israhel
ponam nomen meum in sempiternum
8et movere non faciam pedem Israhel
de terra quam tradidi patribus eorum
ita dumtaxat si custodierint facere quae praecepi eis
cunctamque legem et caerimonias atque iudicia per manum Mosi
9igitur Manasses seduxit Iudam et habitatores Hierusalem
ut facerent malum super omnes gentes
quas subverterat Dominus a facie filiorum Israhel
10locutusque est Dominus ad eum et ad populum illius
et adtendere noluerunt
11idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum
ceperuntque Manassen
et vinctum catenis atque conpedibus duxerunt Babylonem
12qui postquam coangustatus est
oravit Dominum Deum suum
et egit paenitentiam valde coram Deo patrum suorum
13deprecatusque est eum et obsecravit intente
et exaudivit orationem eius
reduxitque eum Hierusalem in regnum suum
et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus
14post haec aedificavit murum extra civitatem David
ad occidentem Gion in convalle
ab introitu portae Piscium per circuitum usque ad Ophel
et exaltavit illum vehementer
constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Iuda munitis
15et abstulit deos alienos et simulacrum de domo Domini
aras quoque quas fecerat in monte domus Domini et in Hierusalem
et proiecit omnia extra urbem
16porro instauravit altare Domini
et immolavit super illud victimas et pacifica et laudem
praecepitque Iudae ut serviret Domino Deo Israhel
17attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo
18reliqua autem gestorum Manasse
et obsecratio eius ad Deum suum
verba quoque videntium
qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israhel
continentur in sermonibus regum Israhel
19oratio quoque eius et exauditio
et cuncta peccata atque contemptus
loca etiam in quibus aedificavit excelsa et fecit lucos et statuas
antequam ageret paenitentiam
scripta sunt in sermonibus Ozai
20dormivit ergo Manasses cum patribus suis
et sepelierunt eum in domo sua
regnavitque pro eo filius eius Amon
21viginti duo annorum erat Amon cum
regnare coepisset
et duobus annis regnavit in Hierusalem
22fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses pater eius
et cunctis idolis quae Manasses fuerat fabricatus
immolavit atque servivit
23et non est reveritus faciem Domini
sicut reveritus est Manasses pater eius
et multo maiora deliquit
24cumque coniurassent adversus eum servi sui
interfecerunt eum in domo sua
25porro reliqua populi multitudo
caesis his qui Amon percusserant
constituit regem Iosiam filium eius pro eo