1fuit ergo Iosaphat dives et inclitus multum
et adfinitate coniunctus est Ahab
2descenditque post annos ad eum in Samariam
ad cuius adventum mactavit Ahab arietes et boves plurimos
et populo qui venerat cum eo
persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad
3dixitque Ahab rex Israhel ad Iosaphat regem Iuda
veni mecum in Ramoth Galaad
cui ille respondit
ut ego et tu sicut populus tuus sic et populus meus
tecumque erimus in bello
4dixitque Iosaphat ad regem Israhel
consule obsecro inpraesentiarum sermonem Domini
5congregavitque rex Israhel prophetarum quadringentos
viros
et dixit ad eos
in Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus an quiescere
at illi ascende inquiunt et tradet Deus in manu regis
6dixitque Iosaphat numquid non est hic prophetes Domini
ut ab illo etiam requiramus
7et ait rex Israhel ad Iosaphat
est vir unus a quo possumus quaerere Domini voluntatem
sed ego odi eum
quia non prophetat mihi bonum sed malum omni tempore
est autem Micheas filius Iembla
dixitque Iosaphat ne loquaris rex hoc modo
8vocavit ergo rex Israhel unum de eunuchis et dixit ei
voca cito Micheam filium Iembla
9porro rex Israhel et Iosaphat rex Iuda
uterque sedebant in solio suo vestiti cultu regio
sedebant autem in area iuxta portam Samariae
omnesque prophetae vaticinabantur coram eis
10Sedecias vero filius Chanana fecit sibi cornua ferrea et ait
haec dicit Dominus his ventilabis Syriam donec conteras eam
11omnesque prophetae similiter prophetabant atque dicebant
ascende in Ramoth Galaad et prosperaberis
et tradet eos Dominus in manu regis
12nuntius autem qui ierat ad vocandum Micheam ait illi
en verba omnium prophetarum uno ore bona regi adnuntiant
quaeso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat
loquarisque prospera
13cui respondit Micheas vivit Dominus
quia quodcumque dixerit Deus meus hoc
loquar
14venit ergo ad regem
cui rex ait
Michea ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere
cui ille respondit ascendite
cuncta enim prospera evenient
et tradentur hostes in manus vestras
15dixitque rex iterum atque iterum te adiuro
ut non mihi loquaris nisi quod verum
est in nomine Domini
16at ille ait vidi universum Israhel dispersum in montibus
sicut oves absque pastore
et dixit Dominus non habent isti dominos
revertatur unusquisque ad domum suam in pace
17et ait rex Israhel ad Iosaphat
nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quicquam boni
sed ea quae mala sunt
18at ille idcirco ait audite verbum Domini
vidi Dominum sedentem in solio suo
et omnem exercitum caeli adsistentem ei a dextris et
sinistris
19et dixit Dominus quis decipiet Ahab regem Israhel
ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad
cumque diceret unus hoc modo et alter alio
20processit spiritus et stetit coram Domino et ait ego decipiam eum
cui Dominus in quo inquit decipies
21at ille respondit egrediar
et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius
dixitque Dominus decipies et praevalebis egredere et fac ita
22nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in
ore omnium prophetarum tuorum
et Dominus locutus est de te mala
23accessit autem Sedecias filius Chanana
et percussit Micheae maxillam et ait
per quam viam transivit spiritus Domini a me ut loqueretur tibi
24dixitque Micheas tu ipse videbis in die illo
quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo ut abscondaris
25praecepit autem rex Israhel dicens
tollite Micheam et ducite eum ad Amon principem civitatis
et ad Ioas filium Ammelech
26et dicetis haec dicit rex
mittite hunc in carcerem
et date ei panis modicum et aquae pauxillum
donec revertar in pace
27dixitque Micheas
si reversus fueris in pace non est locutus Dominus in me
et ait audite populi omnes
28igitur ascenderunt rex Israhel et Iosaphat rex Iuda in Ramoth Galaad
29dixitque rex Israhel ad Iosaphat
mutabo habitum et sic ad pugnandum vadam
tu autem induere vestibus tuis
mutatoque rex Israhel habitu venit ad bellum
30rex autem Syriae praeceperat ducibus equitatus sui dicens
ne pugnetis contra minimum aut contra maximum
nisi contra solum regem Israhel
31itaque cum vidissent principes equitatus Iosaphat
dixerunt rex Israhel iste est
et circumdederunt eum dimicantes
at ille clamavit ad Dominum et auxiliatus est ei
atque avertit eos ab illo
32cum enim vidissent duces equitatus quod non esset rex Israhel
reliquerunt eum
33accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum iaceret
et percuteret regem Israhel inter cervicem et scapulas
at ille aurigae suo ait
converte manum tuam et educ me de acie quia vulneratus sum
34et finita est pugna in die illo
porro rex Israhel stabat in curru suo
contra Syros usque ad vesperam et mortuus est occidente sole