1reversus est autem Iosaphat rex Iuda
domum suam pacifice in Hierusalem
2cui occurrit Hieu filius Anani videns et ait ad eum
impio praebes auxilium
et his qui oderunt Dominum amicitia iungeris
et idcirco iram quidem Domini merebaris
3sed bona opera inventa sunt in te
eo quod abstuleris lucos de terra Iuda
et praeparaveris cor tuum ut requireres Dominum
4habitavit ergo Iosaphat in Hierusalem
rursumque egressus est ad populum
de Bersabee usque ad montem Ephraim
et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum
5constituitque iudices terrae
in cunctis civitatibus Iuda munitis per singula loca
6et praecipiens iudicibus videte ait quid faciatis
non enim hominis exercetis iudicium sed Domini
et quodcumque iudicaveritis in vos redundabit
7sit timor Domini vobiscum et cum diligentia cuncta facite
non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas
nec personarum acceptio nec cupido munerum
8in Hierusalem quoque constituit Iosaphat Levitas et sacerdotes
et principes familiarum ex Israhel
ut iudicium et causam Domini iudicarent habitatoribus eius
9praecepitque eis dicens
sic agetis in timore Dei fideliter et corde perfecto
10omnem causam quae venerit ad vos fratrum vestrorum
qui habitant in urbibus suis inter cognationem et cognationem
ubicumque quaestio est
de lege de mandato de caerimoniis de iustificationibus
ostendite eis
ut non peccent in Dominum
et ne veniat ira super vos et super fratres vestros
sic ergo agetis et non peccabitis
11Amarias autem sacerdos et pontifex vester
in his quae ad Dominum pertinent praesidebit
porro Zabadias filius Ismahel qui est dux in domo Iuda
super ea opera erit quae ad regis officium pertinent
habetisque magistros Levitas coram vobis
confortamini et agite diligenter
et erit Dominus cum bonis