1Azarias autem filius Oded facto in se spiritu Dei
2egressus est in occursum Asa et dixit ei
audite me Asa et omnis Iuda et Beniamin
Dominus vobiscum quia fuistis cum eo
si quaesieritis eum invenietis
si autem dereliqueritis derelinquet vos
3transibunt autem multi dies in Israhel absque Deo vero
et absque sacerdote doctore et absque lege
4cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Israhel
et quaesierint eum repperient
5in tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti
sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum
6pugnabit enim gens contra gentem et civitas contra civitatem
quia Dominus conturbabit eos in omni angustia
7vos ergo confortamini et non dissolvantur manus vestrae
erit enim merces operi vestro
8quod cum audisset Asa
verba scilicet et prophetiam Oded prophetae
confortatus est et abstulit idola de omni terra Iuda et
Beniamin
et ex urbibus quas ceperat montis Ephraim
et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini
9congregavitque universum Iuda et Beniamin
et advenas cum eis de Ephraim et de Manasse et de Symeon
plures enim ad eum confugerant ex Israhel
videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo
10cumque venissent Hierusalem
mense tertio anno quintodecimo regni Asa
11immolaverunt Domino in die illa
de manubiis et praeda quam adduxerant
boves septingentos et arietes septem milia
12et intravit ex more ad corroborandum foedus
ut quaererent Dominum Deum patrum suorum
in toto corde et in tota anima sua
13si quis autem inquit non quaesierit Dominum Deum Israhel
moriatur
a minimo usque ad maximum a viro usque ad mulierem
14iuraveruntque Domino voce magna
in iubilo et in clangore tubae et in sonitu bucinarum
15omnes qui erant in Iuda cum execratione
in omni enim corde suo iuraverunt
et in tota voluntate quaesierunt eum et invenerunt
praestititque eis Dominus requiem per circuitum
16sed et Maacham matrem Asa regis
ex augusto deposuit imperio
eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi
quod omne contrivit
et in frusta comminuens conbusit in torrente Cedron
17excelsa autem derelicta sunt in Israhel
attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus eius
18ea quae voverat pater suus et ipse intulit in domum
Domini
argentum et aurum vasorumque diversam supellectilem
19bellum vero non fuit
usque ad tricesimum quintum annum regni Asa