1anno autem tricesimo sexto regni eius
ascendit Baasa rex Israhel in Iudam
et muro circumdabat Rama
ut nullus tute posset egredi et ingredi de
regno Asa
2protulit ergo Asa argentum et aurum
de thesauris domus Domini et de thesauris regis
misitque ad Benadad regem Syriae qui habitabat in Damasco dicens
3foedus inter me et te est
pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam
quam ob rem misi tibi argentum et aurum
ut rupto foedere quod habes cum Baasa rege Israhel
facias eum a me recedere
4quo conperto
Benadad misit principes exercituum suorum ad urbes Israhel
qui percusserunt Ahion et Dan et Abelmaim
et universas urbes muratas Nepthalim
5quod cum audisset Baasa desivit aedificare Rama
et intermisit opus suum
6porro Asa rex adsumpsit universum Iudam
et tulerunt lapides Rama
et ligna quae aedificationi praeparaverat Baasa
aedificavitque ex eis Gabaa et Maspha
7in tempore illo venit Anani propheta ad Asam regem Iuda
et dixit ei quia habuisti fiduciam in rege Syriae
et non in Domino Deo tuo
idcirco evasit Syriae regis exercitus de manu
tua
8nonne Aethiopes et Lybies multo plures erant
quadrigis et equitibus et multitudine nimia
quos cum Domino credidisses tradidit in manu tua
9oculi enim eius contemplantur universam terram
et praebent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum
stulte igitur egisti
et propter hoc ex praesenti tempore contra te bella
consurgent
10iratusque Asa adversus videntem iussit eum mitti in nervum
valde quippe super hoc fuerat indignatus
et interfecit de populo in tempore illo plurimos
11opera autem Asa prima et novissima
scripta sunt in libro regum Iuda et Israhel
12aegrotavit etiam Asa anno tricesimo nono regni sui
dolore pedum vehementissimo
et nec in infirmitate sua quaesivit Dominum
sed magis in medicorum arte confisus est
13dormivitque cum patribus suis
et mortuus est anno quadragesimo primo regni sui
14et sepelierunt eum in sepulchro suo
quod foderat sibi in civitate David
posueruntque eum super lectulum suum
plenum aromatibus et unguentis meretriciis
quae erant pigmentariorum arte confecta
et conbuserunt super eum ambitione
nimia