1anno octavodecimo regis Hieroboam regnavit Abia super Iudam
2tribus annis regnavit in Hierusalem
nomenque matris eius Michaia filia Urihel de Gabaa
et erat bellum inter Abia et Hieroboam
3cumque inisset Abia certamen
et haberet bellicosissimos viros et electorum quadringenta milia
Hieroboam instruxit e contra aciem octingenta milia
virorum
qui et ipsi electi erant et ad bella fortissimi
4stetit igitur Abia super montem Someron qui erat in Ephraim
et ait audi Hieroboam et omnis Israhel
5num ignoratis quod Dominus Deus Israhel dederit regnum David
super Israhel in sempiternum
ipsi et filiis eius pactum salis
6et surrexit Hieroboam filius Nabath servus Salomonis filii David
et rebellavit contra dominum suum
7congregatique sunt ad eum viri vanissimi et filii Belial
et praevaluerunt contra Roboam filium Salomonis
porro Roboam erat rudis et corde pavido nec potuit resistere eis
8nunc ergo vos dicitis
quod resistere possitis regno Domini quod possidet per filios David
habetisque grandem populi multitudinem
atque vitulos aureos quos fecit vobis Hieroboam in deos
9et eiecistis sacerdotes Domini filios Aaron atque Levitas
et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum
quicumque venerit et initiaverit manum suam
in tauro in bubus et in arietibus septem
fit sacerdos eorum qui non sunt dii
10noster autem Dominus Deus est quem non relinquimus
sacerdotesque ministrant Domino
de filiis Aaron et Levitae sunt in ordine suo
11holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere
et thymiama iuxta legis praecepta confectum
et proponuntur panes in mensa mundissima
estque apud nos candelabrum aureum et lucernae eius
ut accendantur semper ad vesperam
nos quippe custodimus praecepta Domini Dei nostri
quem vos reliquistis
12ergo in exercitu nostro dux Deus est
et sacerdotes eius qui clangunt tubis et resonant contra vos
filii Israhel nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum
quia non vobis expedit
13haec illo loquente Hieroboam retro moliebatur insidias
cumque ex adverso hostium staret
ignorantem Iudam suo ambiebat exercitu
14respiciensque Iudas vidit instare bellum ex adverso
et post tergum
et clamavit ad Dominum
ac sacerdotes tubis canere coeperunt
15omnesque viri Iuda vociferati sunt
et ecce illis clamantibus perterruit Deus Hieroboam
et omnem Israhel qui stabat ex adverso Abia et Iuda
16fugeruntque filii Israhel Iudam
et tradidit eos Deus in manu eorum
17percussit ergo eos Abia et populus eius plaga magna
et corruerunt vulnerati ex Israhel
quingenta milia virorum fortium
18humiliatique sunt filii Israhel in tempore illo
et vehementissime confortati filii Iuda
eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum
19persecutus est autem Abia fugientem Hieroboam
et cepit civitates eius
Bethel et filias eius et Hiesena cum filiabus suis
Ephron quoque et filias eius
20nec valuit ultra resistere Hieroboam in diebus Abia
quem percussit Dominus et mortuus est
21igitur Abia confortato imperio suo accepit uxores quattuordecim
procreavitque viginti duos
filios
et sedecim filias
22reliqua autem sermonum Abia viarumque et operum eius
scripta sunt diligentissime in libro prophetae Addo