1cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum
dereliquit legem Domini et omnis Israhel cum eo
2anno autem quinto regni Roboam
ascendit Sesac rex Aegypti in Hierusalem
quia peccaverunt Domino
3cum mille ducentis curribus et sexaginta milibus equitum
nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Aegypto
Lybies scilicet et Trogoditae et Aethiopes
4cepitque civitates munitissimas in Iuda
et venit usque Hierusalem
5Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam
et principes Iuda qui congregati fuerant in Hierusalem fugientes Sesac
dixitque ad eos haec dicit Dominus
vos reliquistis me et ego reliqui vos in manu Sesac
6consternatique principes Israhel et rex dixerunt
iustus est Dominus
7cumque vidisset Dominus quod humiliati essent
factus est sermo Domini ad Semeiam dicens
quia humiliati sunt non disperdam eos
daboque eis pauxillum auxilii
et non stillabit furor meus super Hierusalem per manum Sesac
8verumtamen servient ei
ut sciant distantiam servitutis meae et servitutis regni
terrarum
9recessit itaque Sesac rex Aegypti ab Hierusalem
sublatis thesauris domus Domini et domus regis
omniaque secum tulit et clypeos aureos quos fecerat Salomon
10pro quibus fecit rex aeneos
et tradidit illos principibus scutariorum
qui custodiebant vestibulum palatii
11cumque introiret rex domum Domini
veniebant scutarii et tollebant eos
iterumque referebant ad armamentarium suum
12verumtamen quia humiliati sunt
aversa est ab eis ira Domini nec deleti sunt penitus
siquidem et in Iuda inventa sunt opera bona
13confortatus est igitur rex Roboam in Hierusalem atque regnavit
quadraginta autem et unius anni erat cum regnare coepisset
et decem septemque annis regnavit in Hierusalem
urbe quam elegit Dominus
ut confirmaret nomen suum ibi de cunctis tribubus Israhel
nomenque matris eius Naama Ammanitis
14fecit autem malum
et non praeparavit cor suum ut quaereret Dominum
15opera vero Roboam prima et novissima
scripta sunt in libris Semeiae prophetae et Addo videntis
et diligenter exposita
pugnaveruntque adversum se Roboam et Hieroboam cunctis diebus
16et dormivit Roboam cum patribus suis
sepultusque est in civitate David
et regnavit Abia filius eius pro eo