1profectus est autem Roboam in Sychem
illuc enim cunctus Israhel convenerat
ut constituerent eum regem
2quod cum audisset Hieroboam filius Nabath qui erat in Aegypto
fugerat quippe illuc ante Salomonem statim reversus est
3vocaveruntque eum et venit cum universo Israhel
et locuti sunt ad Roboam dicentes
4pater tuus durissimo iugo nos pressit
tu leviora impera patre tuo
qui nobis gravem inposuit servitutem
et paululum de onere subleva ut serviamus tibi
5qui ait post tres dies revertimini ad me
cumque abisset populus
6iniit consilium cum senibus
qui steterant coram patre eius Salomone dum adviveret
dicens quid datis consilii ut respondeam populo
7qui dixerunt ei si placueris populo huic
et lenieris eos verbis
clementibus
servient tibi omni tempore
8at ille reliquit consilium senum
et cum iuvenibus tractare coepit
qui cum eo nutriti fuerant et erant in comitatu illius
9dixitque ad eos
quid vobis videtur vel respondere quid debeo populo huic
qui dixit mihi subleva iugum quod inposuit nobis pater tuus
10at illi responderunt ut iuvenes et nutriti cum eo in deliciis
atque dixerunt sic loqueris populo qui dixit tibi
pater tuus adgravavit iugum nostrum tu subleva
et sic respondebis eis
minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei
11pater meus inposuit vobis iugum grave
et ego maius pondus adponam
pater meus cecidit vos flagellis
ego vero caedam scorpionibus
12venit ergo Hieroboam et universus populus ad Roboam die tertio
sicut praeceperat eis
13responditque rex dura derelicto consilio seniorum
14locutusque est iuxta iuvenum voluntatem
pater meus grave vobis inposuit iugum quod ego gravius faciam
pater meus cecidit vos flagellis
ego vero caedam scorpionibus
15et non adquievit populi precibus
erat enim voluntatis Dei ut conpleretur sermo eius
quem locutus fuerat per manum Ahiae Silonitis
ad Hieroboam filium Nabath
16populus autem universus rege duriora dicente
sic locutus est ad eum
non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai
revertere in tabernacula tua Israhel
tu autem pasce domum tuam David
et abiit Israhel in tabernacula sua
17super filios autem Israhel qui habitabant in civitatibus Iuda
regnavit Roboam
18misitque rex Roboam Aduram qui praeerat tributis
et lapidaverunt eum filii Israhel et mortuus est
porro rex Roboam currum festinavit ascendere et fugit in Hierusalem
19recessitque Israhel a domo David usque ad diem hanc