1et rex Antiochus perambulavit superiores regiones
et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam
et copiosam in argento et auro
2templumque in ea locuples valde
et illic velamina aurea et loricae et scuta
quae reliquit Alexander Philippi rex Macedo
qui regnavit primus in Graecia
3et venit et quaerebat civitatem capere et praedare eam
et non potuit
quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate
4et insurrexerunt in proelium
et fugit inde et abiit cum tristitia magna
et reversus est Babyloniam
5et venit qui nuntiaret ei in Perside
quia fugata sunt castra quae erant in terra Iuda
6et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis
et fugatus est a facie Iudaeorum
et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis
quas ceperunt
7et quia diruerunt abominationem quam aedificaverat super altare
quod erat in Hierusalem
et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis
sed et Bethsuram civitatem suam
8et factum est ut audivit rex sermones istos expavit
et commotus est valde
et decidit in lectum et incidit in languorem prae tristitia
quia non est factum sicut cogitabat
9et erat illic dies multos
quia renovata est in eo tristitia magna et arbitratus est se mori
10et vocavit omnes amicos suos et dixit illis
recessit somnus ab oculis meis
et concidi et corrui corde prae sollicitudine
11et dixi in corde meo in quantam tribulationem deveni
et in quos fluctus tristitiae in qua nunc sum
qui iucundus eram et dilectus in potestate mea
12nunc vero reminiscor malorum quae feci in Hierusalem
unde abstuli omnia spolia argentea et aurea
quae erant in ea
et misi auferri habitantes Iudaeam sine causa
13cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista
et ecce pereo tristitia magna in terra aliena
14et vocavit Philippum unum de amicis suis
et praeposuit eum super universum regnum suum
15et dedit ei diadema et stolam suam et anulum
ut adduceret Antiochum filium suum et nutriret eum et regnaret
16et mortuus est illic Antiochus rex
anno centesimo quadragesimo et nono
17et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex
et constituit regnare Antiochum filium eius
quem nutrivit adulescentem
et vocavit nomen eius Eupator
18et hii qui erant in arce concluserant Israhel in circuitu sanctorum
et quaerebant eis mala semper ad firmamentum gentium
19et cogitavit Iudas disperdere eos
et convocavit universum populum ut obsiderent eos
20et coirent simul
et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo
et fecerunt ballistas et machinas
21et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur
et adiunxerunt se illis aliqui ex impiis Israhel
22et abierunt ad regem et dixerunt
quousque non facies iudicium et vindicas fratres nostros
23nos decrevimus servire patri tuo
et ambulare in praeceptis eius et obsequi edictis eius
24et filii populi nostri propter hoc abalienabantur se a
nobis
et quicumque inveniebantur ex nobis interficiebantur
et hereditates nostrae diripiebantur
25et non ad nos tantum extenderunt manum
sed et in omnes fines nostros
26et ecce adplicuerunt hodie ad arcem in Hierusalem occupare eam
et munitionem in Bethsuram munierunt
27et nisi praeveneris eos velocius maiora quam haec facient
nec poteris obtinere eos
28et iratus est rex ut audivit
et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui
et eos qui super equites erant
29sed et de regnis aliis et insulis et maritimis
venerunt ad eum exercitus conducticius
30et erat numerus exercitus centum milia peditum
et viginti milia equitum
et elefanti triginta duo docti ad proelium
31et venerunt per Idumeam et adplicuerunt ad Bethsuram
et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas
et exierunt et succenderunt eas igni et pugnaverunt viriliter
32et recessit Iudas ab arce
et admovit castra ad Bethzacara
contra castra regis
33et surrexit ante lucem
et concitavit exercitus impetum contra viam Bethzacara
et conparaverunt se exercitus in proelium et tubis cecinerunt
34et elefantis ostenderunt sanguinem uvae et mori
ad acuendos eos in proelium
35et diviserunt bestias per legiones
et adstiterunt singulis elefantis mille viri in loricis concatenatis
et galeae aereae in capitibus eorum
et quingenti equites ordinati unicuique bestiae electi erant
36hii ante tempus ubicumque erat bestia erant
et quocumque ibat ibant non discedebant ab ea
37sed et turres ligneas super eos firmae protegentes
super singulas bestias
et super eas machinae
et super singulas viri virtutis triginta duo qui pugnabant desuper
et intus magister bestiae
38et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes tubis
et exercitum commovere et perurguere
constipati in legionibus eius
39et ut refulsit sol in clypeos aureos et aereos
resplenduerunt montes ab eis
resplenduerunt sicut lampades ignis
40et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos
et alii per loca humilia
et ibant caute et ordinate
41et commovebantur omnes inhabitantes a voce multitudinis eorum
et incessu turbae et conlisionis armorum
erat enim exercitus magnus valde et fortis
42et adpropiavit Iudas et exercitus eius in proelium
et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri
43et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis
et erat eminens super ceteras bestias
et visum est ei quod in ea esset rex
44et dedit se ut liberaret populum suum
et adquireret sibi nomen aeternum
45et cucurrit ad eam audaciter in medio legionis
interficiens a dextris et a sinistris
et cadebant ab eo huc et illuc
46et ivit sub pedes elefanti
et subposuit ei et occidit eum
et cecidit in terram super ipsum et mortuus est illic
47et videntes virtutem regis et impetum exercitus eius
deverterunt ab eis
48castra autem regis ascenderunt contra eos in Hierusalem
et adplicuit castra rex ad Iudaeam et montem
Sion
49et fecit pacem cum his qui erant in Bethsuram
et exierunt de civitate quia non erant eis ibi alimenta conclusis
quia sabbata erant terrae
50et conprehendit rex Bethsuram
et constituit illic custodiam servare eam
51et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos
et statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula
et tormenta ad lapides iactandos et spicula
et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula
52fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum
et pugnaverunt dies multos
53escae autem non erant in civitate eo quod septimus annus esset
et qui remanserant in Iudaea de gentibus
consumpserant reliquias eorum quae repositae fuerant
54et remanserunt in sanctis viri pauci quoniam obtinuerat eos fames
et dispersi sunt unusquisque in locum suum
55et audivit Lysias quod Philippus
quem constituit rex Antiochus cum adhuc viveret
et nutriret Antiochum filium suum ut regnaret
56et reversus esset a Perside et Media
et exercitus qui abierat cum ipso
et quia quaerit suscipere regni negotia
57festinavit ire et dicere ad regem et duces exercitus
deficimus cotidie et esca nobis modica est
et locus quem obsidemus est munitus
et incumbit nobis ordinare de regno
58nunc itaque demus dextras hominibus istis
et faciamus cum illis pacem et cum omni gente eorum
59et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius
propter legitima enim ipsorum quae despeximus
irati sunt et fecerunt omnia haec
60et placuit sermo in conspectu regis et principum
et misit ad eos pacem facere et receperunt illam
61et iuravit illis rex et principes et exierunt de munitione
62et intravit rex montem Sion et vidit munitionem loci
et rupit ius iuramenti quod iuravit
et mandavit destruere murum in gyro
63et discessit festinanter et reversus est Antiochiam
et invenit Philippum dominantem civitati
et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem