1Et post hunc regnante Artaxerse Persarum rege, accessit Ezras filius Azariae, filii Helciae, filii Saleme, 2filii Sadduc, filii Achitob, filii Ameri, filii Azaei, filii Boccae, filii Abisaei, filii Finees, filii Eleazari, filii Aaron primi sacerdotis. 3Hic Ezras ascendit de Babylonia, cum esset scriba et ingeniosus in lege Moysi, quae data est a Domino Israhel dicere et facere. 4Et dedit ei rex gloriam, quod invenisset gratiam in omni dignitate et desiderio in conspectu eius. 5Et ascenderunt simul cum ipso ex filiis Israhel et sacerdotibus et Levitis et sacris cantoribus templi et ostiariis et servis templi in Hierusalem, 6anno septimo regnante Artaxerse, in quinto mense; hic annus septimus est regni. Exeuntes enim de Babylonia novilunio quinti mensis, 7venerunt Hierosolymam iuxta praebitam illis prosperitatem itineris a Domino ipso. 8In his enim Ezras magnam disciplinam obtinebat, ne praetermitteret quicquam eorum quae essent ex lege Domini et praeceptis, et docendo universum Israhel omnem iustitiam et iudicia.
9Accedentes autem qui scribebant scripta Artaxersis regis, tradiderunt scriptum quod obvenerat ab Artaxerse rege ad Ezram sacerdotem et lectorem legis Domini; cuius est exemplum subiectum:
10Rex Artaxerses Ezrae sacerdoti et lectori legis Domini salutem. 11Humaniora ego iudicans etiam beneficiis, praecepi eos qui desiderant ex gente Iudaeorum sua sponte et ex sacerdotibus et Levitis qui sunt in regno meo comitari tecum in Hierusalem. 12Si qui ergo cupiunt ire tecum, conveniant et proficiscantur, sicut placuit mihi et septem amicis meis consiliariis, 13ut visitent ea quae aguntur secundum Iudaeam et Hierusalem observantes sicut habes in lege Domini, 14et ferant munera Domino Israhel, quae vovi ego et amici, Hierusalem et omne aurum et argentum, quod inventum fuerit in regione Babyloniae, Domino in Hierusalem cum illo, 15quod donatum est pro ipsa gente in templum Domini eorum quod est in Hierusalem, ut colligatur hoc aurum et argentum ad tauros et arietes et agnos et hedos et quae his sunt congruentia, 16ut offerant hostias Domino super altare Domini ipsorum quod est in Hierusalem. 17Et omnia quaecumque volueris cum fratribus tuis facere auro et argento, perfice pro voluntate secundum praeceptum Domini Dei tui. 18Et sacrosancta vasa, quae data sunt tibi ad opera domus Domini Dei tui qui est in Hierusalem, 19et cetera, quaecumque tibi subvenerint ad operam templi Dei tui, dabis de regali gazofilacio.
21Et ego quidem rex Artaxerses praecepi custodibus thesaurorum Syriae et Foenicis, ut quaecumque scripserit Ezras sacerdos et lector legis Domini excelsi, diligenter detur ei usque ad argenti talenta centum, similiter autem 22et usque ad frumenti modios centum et vini amphoras centum, et alia quaecumque abundant sine taxatione. 23Omnia secundum Dei legem fiant Deo altissimo, ne qua forte exsurgat ira in regno regis et filiorum eius.
24Vobis autem dicitur, ut omnibus sacerdotibus et Levitis et sacris cantoribus templi et ianitoribus et servis templi et scribis templi huius 25nullum tributum neque ulla alia indictio inrogetur, nec habeat quisque potestatem obicere eis quicquam.
26Tu autem Ezras, secundum sapientiam Dei constitue iudices et arbitros in tota Syria et Foenice, et omnes qui legem Dei tui noverunt docebis, 27ut quotquot transgressi fuerint legem, diligenter plectantur sive morte sive cruciatu sive etiam pecuniae multatione vel abductione.
28Et dixit Ezras scriba: Benedictus Dominus patrum meorum, qui dedit haec in cor regis, clarificare domum suam quae est in Hierusalem, 29et me honorificavit in conspectu regis et consiliariorum et amicorum eius et purpuratorum eius. 30Et ego constans animo factus sum secundum opitulationem Domini Dei mei, et congregavi ex Israhel viros, ut simul ascenderent mecum.
31Et hii sunt praepositi secundum suas patrias et principatus portionales eorum, qui mecum ascenderunt de Babylonia in regno Artaxersis regis: 32Ex filiis Phares Gersomus, ex filiis Iemarut Amielus, filiorum David Attus filius Seceliae, 33ex filiis Phares Zaccharias et cum eo reversi sunt viri centum quinquaginta, 34ex filiis ductoris Moab Ilionas Zaraei et cum ipso viri ducenti, 35ex filiis Zathues Iechonias Zetheeli et cum ipso viri ducenti, ex filiis Addeni filius Ionathae et cum ipso viri ducenti quinquaginta, 36ex filiis Olam Aesias Gotholiae et cum ipso viri septuaginta, 37ex filiis Safatiae Zarias Micheli et cum ipso viri octoginta, 38ex filiis Iob Abdias Iezeli et cum ipso viri ducenti duodecim, 39ex filiis Baniae Salimoth filius Iosaphiae et cum ipso viri centum sexaginta, 40ex filiis Beer Zaccharias Bebei et cum ipso viri ducenti octo, 41ex filiis Asath Iochannes Acariae et cum ipso viri centum decem; 42ex filiis Adonicam ipsis postremis, et haec sunt nomina eorum: Elifalam filius Iebel et Sameas et cum ipso viri septuaginta, ex filiis Baneae filius Zaccuri et cum ipso viri septuaginta.
43Et congregavi eos ad fluvium qui dicitur Thia, et metati illic sumus triduo, et recognovi eos. 44Et ex filiis sacerdotum et Levitarum non inveni illic. 45Et misi ad Eleazarum et Eccelom et Masman et Maloban et Enaatam et Sameam et Ioribum Natham Ennagan Zacchariam et Mosolamun, ipsos ductores et peritos. 46Et dixi eis ut venirent ad Luddeum ductorem, qui erat apud locum gazofilacii. 47Et mandavi eis ut dicerent Luddeo et fratribus eius et illis qui erant in gazofilacio, ut mitterent nobis eos qui sacerdotio fungerentur in domo Domini Dei nostri. 48Et adduxerunt nobis secundum manum validam Domini Dei nostri viros peritos ex filiis Moolli filii Levi filii Israhel, Sebebian et filios et fratres qui erant decem et octo, 49Asbian et Annun ex filiis filiorum Chananei et filii eorum viri viginti; 50et ex his qui in templo serviebant, quos dedit David et ipsi principes ad operationem Levitis, templo servientium ducenti viginti. Omnium nomina significata sunt in scripturis.
51Et vovi illic ieiunium iuvenibus in conspectu Domini Dei nostri, ut quaererem ab eo bonum iter nobis et qui nobiscum erant ex filiis et pecoribus propter insidias. 52Erubui enim petere regem pedites et equites in comitatu, tutelae gratia contra adversarios nostros. 53Diximus enim regi, quoniam virtus Domini erit cum eis qui inquirunt eum in omni adfectu. 54Et iterum deprecati sumus Dominum Deum nostrum secundum haec, quem et propitium habuimus, et conpotes facti sumus Domini nostri.
55Et separavi ex plebis praepositis et sacerdotibus templi viros duodecim, et Sedebian et Asamian et cum eis ex fratribus eorum viros decem. 56Et adpendi eis argentum et aurum et vasa sacerdotalia domus Domini Dei nostri, quae donaverat rex et consiliarii eius et principes et omnis Israhel. 57Et cum adpendissem, tradidi argenti talenta centum quinquaginta et vasa argentea talentorum centum et auri talenta centum 58et vasorum aureorum species viginti et vasa aerea de bono aeramento splendentia duodecim auri speciem reddentia. 59Et dixi eis: Et vos sancti estis Domino, et vasa quae sunt sancta et aurum et argentum votum est Domino Deo patrum nostrorum. 60Vigilate et custodite, donec tradatis ex plebis praepositis et sacerdotibus et Levitis et principibus civitatum Israhel in Hierusalem in pastoforio domus Domini Dei nostri. 61Et hii qui susceperunt sacerdotes et Levitae aurum et argentum et vasa quae erant in Hierusalem intulerunt in templum Domini.
62Et promovimus a fluvio Thia die duodecima mensis primi, usquequo introivimus in Hierusalem secundum potentem manum Domini Dei nostri, quae super nos erat et liberavit nos ab omnibus inimicis nostris; et venimus in Hierusalem. 63Et cum factus fuisset tertius dies, quarta autem die ponderatum aurum et argentum traditum est in domo Domini Dei nostri Marimoth filio Iori sacerdoti. 64Et cum ipso erat Eleazar filius Finees, et erant cum ipsis Iosabdus filius Iesu et Moedias Banni filius Levitae. Ad numerum et ad pondus universa 65et scriptum est pondus ipsorum eadem hora. 66Qui autem venerunt ex captivitate, obtulerunt sacrificium Domini Israhel tauros duodecim pro omni Israhel, arietes octoginta sex, 67agnos septuaginta duos, hircos pro peccato duodecim, et pro salute vaccas duodecim, omnia sacrificium Domini. 68Et relegerunt praecepta regis regalibus dispensatoribus et subregulis Coelensyriae et Foenicis, et honorificaverunt gentem et templum Domini.
69Et consummatis his accesserunt ad me praepositi dicentes: Non segregaverunt genus Israhel et principes et sacerdotes et Levitae 70et alienigenae gentes et nationes terrae inmunditias suas a Chananeis et Hettheis et Ferezeis et Iebuseis et Moabitis et Aegyptiis et Idumeis. 71Coniuncti enim sunt filiabus eorum et ipsi et filii eorum, et commixtum est semen sanctum alienigenis gentibus terrae; et participes erant praepositi et magistratus iniquitatis huius ab initio ipsius rei.
72Et mox ut audivi ista, conscidi vestimenta et sacram tunicam, et lacerans capillos capitis et barbam sedi dolens et maestus. 73Et convenerunt ad me quotquot tunc movebantur in verbo Domini Dei Israhel, me lugente super iniquitatem istam. Et sedebam tristis usque ad vespertinum sacrificium. 74Et surgens a ieiunio, conscissa habens vestimenta et sacram tunicam, ingeniculans et extendens manus ad Dominum 75dicebam:
Domine, confusus sum et reveritus sum ante faciem tuam. 76Peccata enim nostra multiplicata sunt super capita nostra, et iniquitates nostrae exaltatae sunt usque ad caelum, 77quoniam a temporibus patrum nostrorum sumus in magno peccato usque in hunc diem. 78Et propter peccata nostra et patrum nostrorum sumus traditi cum fratribus nostris et cum sacerdotibus nostris regibus terrae in gladium et captivitatem et depraedationem cum confusione usque in hodiernum diem. 79Et nunc quantum est quod contigit nobis misericordia abs te, Domine Deus, derelinquere nobis radicem et nomen in locum sanctificationis tuae, 80detegere luminare nostrum in domo Domini Dei nostri, dare nobis cibum in tempore servitutis nostrae. 81Et cum serviremus, non sumus derelicti a Domino Deo nostro, sed constituit nos in gratia penes reges Persarum, dare nobis cibum 82et clarificare templum Domini nostri et aedificare deserta Sion, dare nobis stabilitatem in Iudaea et in Hierusalem.
83Et nunc quid dicemus, Domine, habentes haec? Transgressi enim sumus praecepta tua, quae dedisti in manus puerorum tuorum prophetarum 84dicens quoniam terra, in quam introistis possidere hereditatem eius, terra polluta est coinquinationibus alienigenarum terrae, et inmunditiae illorum repleverunt eam totam inmunditia sua. 85Et nunc filias vestras non coniungetis filiis illorum, et filias eorum non accipietis filiis vestris. 86Et non inquiretis pacem habere cum illis omni tempore, ut invalescentes manducetis optima terrae, et hereditatem distribuatis filiis vestris usque in aevum. 87Et quae contingunt nobis, omnia fiunt propter opera nostra maligna et magna peccata nostra. 88Et dedisti nobis talem radicem, et rursum reversi sumus transgredi legitima tua, uti commisceremur inmunditiae alienigenarum gentium terrae huius. 89Nonne irasceris nobis perdere nos, quoadusque non relinquatur radix et nomen nostrum? 90Domine Deus Israhel, verax es; derelicta enim est radix usque in hodiernum diem. 91Ecce nunc sumus in conspectu tuo in iniquitatibus nostris; non est enim adhuc stare ante te in his.
92Et cum adorando confiteretur Ezras flens humi prostratus ante templum, congregati sunt ante eum ex Hierusalem turba magna valde, viri et mulieres et iuvenes et iuvenculae. Fletus enim erat magnus in ipsa multitudine. 93Et cum clamasset Iechonias Ieeli ex filiis Israhel, dixit Ezrae: Nos in Dominum peccavimus, quod conlocavimus nobis in matrimonium mulieres alienigenas ex gentibus terrae. 94Et nunc est super omnem Israhel. In his ergo sit iusiurandum ad Dominum, expellere omnes uxores nostras quae ex alienigenis sunt cum filiis earum, 95sicut tibi decretum est a maioribus secundum legem Domini. Exsurgens explica, 96ad te enim spectat hoc negotium, et nos tecum sumus. Viriliter fac. 97Et exsurgens Ezras adiuravit principes sacerdotum et Levitas et omnem Israhel facere secundum haec, et iuraverunt.