1Et inchoavit sequens dicere, qui dixit de fortitudine regis: 2O viri, non praecellunt homines, qui terram et mare obtinent et omnia quae sunt in eis? 3Rex autem super omnia praecellit et dominatur eorum, et omne quodcumque dixerit illis faciunt. 4Et si miserit illos ad bellatores, vadunt et demoliunt montes et muros et turres, 5iugulantur et iugulant, et regis verbum non praetereunt. Nam si vicerint, adferunt regi omnia quaecumque praedati fuerint 6semper et alia omnia. Et quotquot non militant nec pugnant sed colunt terram, rursum cum fuerint metentes adferunt regi; et alter alterum cogentes adferunt tributa regi. 7Et ipse unus solus. Et si dixerit occidere, occidunt; dixit remittere, remittunt; 8dixit percutere, percutiunt; dixit exterminare, exterminant; dixit aedificare, aedificant; 9dixit excidere, excidunt; dixit plantare, plantant. 10Et omnis plebs et virtutes eum obaudiunt. Et super haec ipse recumbit et manducat et bibit et dormit; 11hii autem custodiunt in circuitu eum, et non possunt ire singuli facere opera sua, sed nec indictoaudientes sunt ei. 12O viri, quomodo non praecellit rex, qui sic diffamatur. Et tacuit.
13Tertius, qui dixerat de mulieribus et veritate, hic est Zorobabel, coepit loqui: 14Viri, non magnus rex et multi homines? Nec vinum praecellit? Quis est ergo qui dominatur eorum? 15Nonne mulieres? Genuerunt regem et omnem populum, qui dominantur mari et terrae. 16Et ex illis nati sunt, et ipsae educaverunt eos qui plantaverunt vineas, ex quibus vinum fit. 17Et ipsae faciunt stolas omnium hominum, et ipsae faciunt gloriam hominibus, et non possunt homines separari a mulieribus. 18Si congregaverint aurum et argentum et omnem rem speciosam, et viderint mulierem unam bono habitu et bona specie, 19omnia haec relinquentes in eam intendunt et aperto ore conspiciunt, et eam eligunt magis quam aurum et argentum et omnem rem speciosam. 20Homo suum patrem derelinquit, qui enutriit eum, et suam regionem, et ad mulierem suam coniungit se. 21Et cum muliere remittit animam, et neque patrem meminit neque matrem neque regionem. 22Et hinc oportet vos scire, quoniam mulieres dominantur vestri. Nonne doletis et laboratis, et omnia mulieribus confertis et datis? 23Et accipit homo gladium suum et vadit in via, furta facere et homicidia et mare navigare et flumina, 24et leonem videt et in tenebris ingreditur. Et cum furtum fecerit et fraudes et rapinas, amabili suae adfert. 25Et iterum diligit homo suam uxorem magis quam patrem aut matrem. 26Et multi dementes facti sunt propter suas uxores, et servi facti sunt propter illas. 27Et multi perierunt et iugulati sunt et peccaverunt propter mulieres. 28Et nunc mihi non creditis? Nonne magnus est rex in potestate sua, quoniam omnes regiones verentur tangere eum? 29Videbam tamen Apemen, filiam Bezacis Mirifici, concubinam regis sedentem iuxta regem ad dexteram, 30et auferentem diadema de capite regis et inponentem sibi; et palmis caedebat regem de sinistra manu. 31Et super haec rex aperto ore intuebatur eam. Et si adriserit ei, ridet; nam si indignata fuerit ei, blanditur ei, donec reconcilietur ei in gratiam. 32O viri, cur non fortiores sunt mulieres quae ista agunt? 33Et tunc rex et purpurati intuebantur alterutrum.
Et inchoavit loqui de veritate: 34Oviri, nonne fortes sunt mulieres? Magna est terra et excelsum est caelum et velox cursus solis, quoniam convertit in gyro caeli et rursum revertitur in locum suum in una die. 35Nonne magnificus est qui haec facit? Et veritas magna et fortior prae omnibus. 36Omnis terra veritatem invocat, caelum etiam ipsam benedicit, et omnia opera moventur et tremunt eam, et non est cum ea quicquam iniquum. 37Vinum iniquum, iniquus rex, iniquae mulieres, iniqui omnes filii hominum, et iniqua omnia opera illorum, et non est in ipsis veritas, et in sua iniquitate peribunt. 38Et veritas manet et invalescit in aeternum, et vivit et obtinet in saecula saeculorum. 39Nec est apud eam accipere personas neque differentias, sed quae iusta sunt facit omnibus iniustis ac malignis. Et omnes benignantur in operibus eius, 40et non est in iudicio eius iniquum. Eique fortitudo et regnum et potestas et maiestas omnium aevorum. Benedictus Deus veritatis. 41Et desiit loquendo. Et omnis populus clamaverunt et dixerunt: Magna veritas et praevalet.
42Tunc rex ait illi: Pete si quid vis amplius quam quae scripta sunt, et dabo tibi, secundum quod inventus es sapientior proximis. Et proximus mihi sedebis et cognatus meus vocaberis.
43Tunc ait regi: Memor esto voti quod vovisti aedificare Hierusalem in die qua regnum accepisti, 44et omnia vasa quae accepta sunt ex Hierusalem remittere, quae separavit Cyrus quando mactavit Babyloniam, et vovit remittere ea ibi. 45Et tu vovisti aedificare templum, quod incenderunt Idumei, quando exterminata est Iudaea a Chaldeis. 46Et nunc hoc est quod postulo a te, domine rex, et quod peto, et haec est maiestas a te quam postulo, ut facias votum quod vovisti Regi caeli ex ore tuo.
47Tunc surgens Darius rex osculatus est illum, et scripsit ei epistulas ad omnes dispensatores et praefectos et purpuratos, ut deducerent eum et eos qui cum illo erant omnes ascendentes aedificare Hierusalem. 48Et omnibus praefectis qui erant in Coelensyria et Foenice et Libano scripsit epistulas, ut transveherent ligna cedrina a Libano in Hierusalem, et ut aedificarent cum eis civitatem. 49Et scripsit omnibus Iudaeis qui ascendebant a regno in Iudaeam pro libertate, omnem potentem et magistratum et praefectum non supervenire ad ianuas ipsorum, 50et omnem regionem quam obtinuerant esse inmunem eis, et Idumei relinquant castella quae obtinent Iudaeorum, 51et in structuram templi dari per singulos annos talenta viginti, usque dum peraedificaretur, 52et super sacrarium holocaustomata ustilari cotidie, sicut habent praeceptum, alia talenta decem offerre per singulos annos, 53et omnibus qui procedunt a Babylonia condere civitatem ut esset libertas, tam ipsis quam filiis eorum, et omnibus sacerdotibus qui procedunt. 54Scripsit autem et quantitatem et sacram stolam, qua deservirent in ea. 55Et Levitis scripsit dari praebita usque in diem, qua consummabitur domus et Hierusalem extruetur. 56Et omnibus custodientibus civitatem scripsit dari eis sortes et stipendia. 57Et dimisit omnia vasa quae separaverat Cyrus a Babylonia; et omnia quaecumque dixit Cyrus fieri, etiam ipse praecepit fieri et mitti Hierusalem.
58Et cum processisset ille adulescens, elevans faciem in caelum et in Hierusalem benedixit Regem caeli 59et dixit: Abs te est victoria et abs te est sapientia et claritas, et ego tuus servus sum. 60Benedictus es qui dedisti mihi sapientiam, et tibi confiteor, Domine patrum nostrorum. 61Et accepit epistulas, et profectus est in Babyloniam, et venit et nuntiavit fratribus suis omnibus qui fuerunt in Babylonia. 62Et benedixerunt Deum patrum suorum, quoniam dedit illis remissionem et refrigerium, 63ut ascenderent et aedificarent Hierusalem et templum, ubi nominatum est nomen eius in ipso. Et exultabant cum musicis et laetitia diebus septem.