1porro filiis Aaron hae partitiones erunt
filii Aaron Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar
2mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis
sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar
3et divisit eos David
id est Sadoc de filiis Eleazar et Ahimelech de filiis Ithamar
secundum vices suas et ministerium
4inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris
quam filii Ithamar
divisit autem eis hoc est filiis Eleazar
principes per familias sedecim
et filiis Ithamar per familias et domos suas octo
5porro divisit utrasque inter se familias sortibus
erant enim principes sanctuarii et principes Dei
tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar
6descripsitque eos Semeias filius Nathanahel scriba Levites
coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Ahimelech filio Abiathar
principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum
unam domum quae ceteris praeerat Eleazar
et alteram domum quae sub se habebat ceteros Ithamar
7exivit autem sors prima Ioiarib secunda Iedeiae
8tertia Arim quarta Seorim
9quinta Melchia sexta Maiman
10septima Accos octava Abia
11nona Hiesu decima Sechenia
12undecima Eliasib duodecima Iacim
13tertiadecima Oppa quartadecima Isbaal
14quintadecima Belga
sextadecima Emmer
15septimadecima Ezir
octavadecima Hapses
16nonadecima Phetheia vicesima Iezecel
17vicesima prima Iachin vicesima secunda Gamul
18vicesima tertia Dalaiau vicesima quarta Mazziau
19hae vices eorum secundum ministeria sua
ut ingrediantur domum Domini
et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum
sicut praecepit Dominus Deus Israhel
20porro filiorum Levi qui reliqui fuerant
de filiis Amram erat Subahel
et filiis Subahel Iedeia
21de filiis quoque Roobiae princeps Iesias
22Isaaris vero Salemoth filiusque Salemoth Iaath
23filiusque eius Ieriahu Amarias secundus
Iazihel tertius Iecmaam quartus
24filius Ozihel Micha filius Micha Samir
25frater Micha Iesia
filiusque Iesiae Zaccharias
26filii Merari Mooli et Musi
filius Ioziau Benno
27filius quoque Merari Oziau et Soem et Zacchur et Hebri
28porro Mooli filius Eleazar qui non habebat liberos
29filius vero Cis Ierahemel
30filii Musi Mooli Eder et Ierimoth
isti filii Levi secundum domos familiarum suarum
31miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron
coram David rege et Sadoc et Ahimelech
et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum
tam maiores quam minores omnes sors aequaliter dividebat