1igitur David senex et plenus dierum
regem constituit Salomonem filium suum super Israhel
2et congregavit omnes principes Israhel et sacerdotes atque Levitas
3numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra
et inventa sunt triginta octo milia virorum
4ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini
viginti quattuor milia
praepositorum autem et iudicum sex milia
5porro quattuor milia ianitores
et totidem psaltae canentes Domino in
organis
quae fecerat ad canendum
6et distribuit eos David per vices filiorum Levi
Gersom videlicet et Caath et Merari
7Gersom Leedan et Semei
8filii Leedan princeps Ieihel et Zetham et Iohel tres
9filii Semei Salomith et Ozihel et Aran tres
isti principes familiarum Leedan
10porro filii Semei Ieeth et Ziza et Iaus
et Baria
isti filii Semei quattuor
11erat autem Ieeth prior Ziza secundus
porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios
et idcirco in una familia unaque domo conputati sunt
12filii Caath Amram et Isaar Hebron et Ozihel quattuor
13filii Amram Aaron et Moses
separatusque est Aaron ut ministraret in sancto sanctorum
ipse et filii eius in sempiternum
et adoleret incensum Domino secundum ritum suum
ac benediceret nomini eius in perpetuum
14Mosi quoque hominis Dei filii adnumerati sunt in tribu Levi
15filii Mosi Gersom et Eliezer
16filii Gersom Subuhel primus
17fuerunt autem filii Eliezer Roobia primus
et non erant Eliezer filii alii
porro filii Roobia multiplicati sunt nimis
18filii Isaar Salumith primus
19filii Hebron Ieriau primus Amarias secundus
Iazihel tertius Iecmaam quartus
20filii Ozihel Micha primus Iesia secundus
21filii Merari Mooli et Musi
filii Mooli Eleazar et Cis
22mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias
acceperuntque eas filii Cis fratres earum
23filii Musi Mooli et Eder et Ierimuth tres
24hii filii Levi in cognationibus et familiis suis
principes per vices et numerum capitum singulorum
qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra
25dixit enim David
requiem dedit Dominus Deus Israhel populo suo
et habitationem Hierusalem usque in aeternum
26nec erit officii Levitarum
ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum
27iuxta praecepta quoque David novissima
supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra
28et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini
in vestibulis et in exedris et in loco purificationis et in sanctuario
et in universis operibus ministerii templi Domini
29sacerdotes autem super panes propositionis
et ad similae sacrificium
et ad lagana et azyma et sartaginem
et ad ferventem similam
et super omne pondus atque mensuram
30Levitae vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino
similiterque ad vesperam
31tam in oblatione holocaustorum Domini
quam in sabbatis et kalendis et sollemnitatibus reliquis
iuxta numerum et caerimonias uniuscuiusque rei
iugiter coram Domino
32et custodiant observationes tabernaculi foederis et ritum sanctuarii
et observationem filiorum Aaron fratrum suorum
ut ministrent in domo Domini