1filii autem Israhel Ruben Symeon Levi Iuda Isachar et Zabulon
2Dan Ioseph Beniamin Nepthali Gad Aser
3filii Iuda Her Aunan Sela
tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis
fuit autem Her primogenitus Iuda malus coram Domino
et occidit eum
4Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara
omnes ergo filii Iuda quinque
5filii autem Phares Esrom et Hamul
6filii quoque Zarae Zamri et Ethan et Eman
Chalchal quoque et Darda simul quinque
7filii Carmi Achar
qui turbavit Israhel et peccavit in furto anathematis
8filii Ethan Azarias
9filii autem Esrom qui nati sunt ei Ieremahel et Ram et Chalubi
10porro Ram genuit Aminadab
Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iuda
11Naasson quoque genuit Salma de quo ortus est Boez
12Boez vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai
13Isai autem genuit primogenitum Heliab secundum Abinadab
tertium Samaa
14quartum Nathanahel quintum Raddai
15sextum Asom septimum David
16quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail
filii Sarviae Abisai Ioab et Asahel tres
17Abigail autem genuit Amasa cuius pater fuit Iether Ismahelites
18Chaleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba
de qua genuit Ierioth
fueruntque filii eius Iesar et Sobab et Ardon
19cumque mortua fuisset Azuba
accepit uxorem Chaleb Ephrath quae peperit ei Ur
20porro Ur genuit Uri et Uri genuit Beselehel
21post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad
et accepit eam cum esset annorum sexaginta quae peperit ei Segub
22sed et Segub genuit Iair
et possedit viginti tres civitates in terra Galaad
23cepitque Gessur et Aram oppida Iair
et Canath et viculos eius sexaginta civitatum
omnes isti filii Machir patris Galaad
24cum autem mortuus esset Esrom ingressus est Chaleb ad Ephrata
habuit quoque Esrom uxorem Abia
quae peperit ei Assur patrem Thecue
25nati sunt autem filii Hieramehel primogeniti Esrom
Ram primogenitus eius et Buna et Aran et Asom et Ahia
26duxit quoque uxorem alteram Hieramehel nomine Atara
quae fuit mater Onam
27sed et filii Ram primogeniti Hieramehel fuerunt Moos et Iamin
et Achar
28Onam autem habuit filios Semmei et Iada
filii autem Semmei Nadab et Abisur
29nomen vero uxoris Abisur Abiail
quae peperit Ahobban et Molid
30filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim
mortuus est autem Saled absque liberis
31filius vero Apphaim Iesi qui Iesi genuit Sesan
porro Sesan genuit Oholi
32filii autem Iada fratris Semmei Iether et Ionathan
sed et Iether mortuus est absque liberis
33porro Ionathan genuit Phaleth et Ziza
isti fuerunt filii Hieramehel
34Sesan autem non habuit filios sed filias
et servum aegyptium nomine Ieraa
35deditque ei filiam suam uxorem quae peperit ei Eththei
36Eththei autem genuit Nathan et Nathan genuit Zabad
37Zabad quoque genuit Ophlal et Ophlal genuit Obed
38Obed genuit Ieu Ieu genuit Azariam
39Azarias genuit Helles Helles genuit Elasa
40Elasa genuit Sisamoi Sisamoi genuit Sellum
41Sellum genuit Icamian Icamian genuit Elisama
42filii autem Chaleb fratris Hieramehel
Mosa primogenitus eius ipse est pater Ziph
et filii Maresa patris Hebron
43porro filii Hebron Core et Thapphu et Recem et Samma
44Samma autem genuit Raam patrem Iercaam
et Recem genuit Semmei
45filius Semmei Maon et Maon pater Bethsur
46Epha autem concubina Chaleb peperit Arran et Musa et Gezez
porro Arran genuit Gezez
47filii Iadai Regom et Iotham
et Gesum et Phaleth et Epha et Saaph
48concubina Chaleb Maacha peperit Saber et Tharana
49genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa
filia vero Chaleb fuit Achsa
50hii erant filii Chaleb
filii Ur primogeniti Ephrata
Sobal pater Cariathiarim
51Salma pater Bethleem
Ariph pater Bethgader
52fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim
qui videbat dimidium requietionum
53et de cognatione Cariathiarim Iethrei et Apphutei et Semathei et Maserei
ex his egressi sunt Saraitae et Esthaolitae
54filii Salma Bethleem et Netophathi
coronae domus Ioab et dimidium requietionis Sarai
55cognationes quoque scribarum habitantium in Iabis
canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes
hii sunt Cinei qui venerunt de calore patris domus Rechab