1accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon
et regnaret filius eius pro eo
2dixitque David faciam misericordiam cum Hanon filio Naas
praestitit enim pater eius mihi gratiam
misitque David nuntios
ad consolandum eum super morte patris sui
qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon
ut consolarentur Hanon
3dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon tu forsitan putas
quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur
te
nec animadvertis quod ut explorent et investigent
et scrutentur terram tuam venerint ad te servi eius
4igitur Hanon pueros David decalvavit et rasit
et praecidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes et dimisit
eos
5qui cum abissent et hoc mandassent David
misit in occursum eorum
grandem enim contumeliam sustinuerant
et praecepit ut manerent in Hiericho donec cresceret barba eorum
et tunc reverterentur
6videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David
tam Hanon quam reliquus populus
miserunt mille talenta argenti
ut conducerent sibi de Mesopotamia et de Syria Macha et de Suba
currus et equites
7conduxeruntque triginta duo milia curruum
et regem Macha cum populo eius
qui cum venissent castrametati sunt e regione Medaba
filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum
8quod cum audisset David
misit Ioab et omnem exercitum virorum fortium
9egressique filii Ammon direxerunt aciem iuxta portam civitatis
reges autem qui ad auxilium venerant
separatim in agro steterunt
10igitur Ioab intellegens
bellum et ex adverso et post tergum contra se fieri
elegit viros fortissimos de universo Israhel et perrexit contra Syrum
11reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui
et perrexerunt contra filios Ammon
12dixitque si vicerit me Syrus auxilio eris mihi
sin autem superaverint te filii Ammon ero tibi in praesidium
13confortare et agamus viriliter
pro populo nostro et pro urbibus Dei nostri
Dominus autem quod in conspectu suo bonum est faciet
14perrexit ergo Ioab et populus qui cum eo erat
contra Syrum ad proelium et fugavit eos
15porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus
ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem eius et ingressi sunt civitatem
reversusque est etiam Ioab in Hierusalem
16videns autem Syrus quod cecidisset coram Israhel
misit nuntios et adduxit Syrum qui erat trans Fluvium
Sophach autem princeps militiae Adadezer erat dux eorum
17quod cum nuntiatum esset David congregavit universum Israhel
et transivit Iordanem inruitque in eos
et direxit ex adverso aciem illis contra pugnantibus
18fugit autem Syrus Israhel
et interfecit David de Syris septem milia curruum
et quadraginta milia peditum et Sophach exercitus principem
19videntes autem servi Adadezer se ab Israhel esse superatos
transfugerunt ad David et servierunt ei
noluitque ultra Syria
auxilium praebere filiis Ammon