1cum autem habitaret David in domo sua dixit ad Nathan prophetam
ecce ego habito in domo cedrina
arca autem foederis Domini sub pellibus est
2et ait Nathan ad David
omnia quae in corde tuo sunt fac Deus enim tecum est
3igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan dicens
4vade et loquere David servo meo
haec dicit Dominus non aedificabis tu mihi domum ad habitandum
5neque enim mansi in domo
ex eo tempore quo eduxi Israhel
usque ad hanc diem
sed fui semper mutans loca tabernaculi
et in tentorio
6manens cum omni Israhel
numquid locutus sum saltim uni iudicum Israhel
quibus praeceperam ut pascerent populum meum
et dixi quare non aedificastis mihi domum cedrinam
7nunc itaque sic loqueris ad servum meum David
haec dicit Dominus exercituum
ego tuli te cum in pascuis sequereris gregem
ut esses dux populi mei Israhel
8et fui tecum quocumque perrexisti
et interfeci omnes inimicos tuos coram te
fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra
9et dedi locum populo meo Israhel
plantabitur et habitabit in eo et ultra non commovebitur
nec filii iniquitatis adterent eos sicut a principio
10ex diebus quibus dedi iudices populo meo Israhel
et humiliavi universos inimicos tuos
adnuntio ergo tibi
quod aedificaturus sit domum tibi Dominus
11cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos
suscitabo semen tuum post te quod erit de filiis tuis
et stabiliam regnum eius
12ipse aedificabit mihi domum
et firmabo solium eius usque in aeternum
13ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium
et misericordiam meam non auferam ab eo
sicut abstuli ab eo qui ante te fuit
14et statuam eum in domo mea et in regno meo usque in sempiternum
et thronus eius erit firmissimus in perpetuum
15iuxta omnia verba haec et iuxta universam visionem istam
sic locutus est Nathan ad David
16cumque venisset rex David et sedisset coram Domino dixit
quis ego sum Domine Deus et quae domus mea
ut praestares mihi talia
17sed et hoc parum visum est in conspectu tuo
ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum
et fecisti me spectabilem super omnes homines
Domine Deus meus
18quid ultra addere potest David
cum ita glorificaveris servum tuum et cognoveris eum
19Domine propter famulum tuum
iuxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc
et nota esse voluisti universa magnalia
20Domine non est similis tui et non est alius deus absque te
ex omnibus quos audivimus auribus nostris
21quis autem est alius ut populus
tuus Israhel
gens una in terra ad quam perrexit Deus
ut liberaret et faceret populum sibi
et magnitudine sua atque terroribus eiceret nationes a
facie eius
quem de Aegypto liberarat
22et posuisti populum tuum Israhel tibi in populum usque in aeternum
et tu Domine factus es Deus eius
23nunc igitur Domine
sermo quem locutus es famulo tuo et super domum eius
confirmetur in perpetuum
et fac sicut locutus es
24permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum
et dicatur Dominus exercituum Deus Israhel
et domus David servi eius permanens coram eo
25tu enim Domine Deus meus revelasti auriculam servi tui
ut aedificares ei domum
et idcirco invenit servus tuus fiduciam ut oret coram te
26nunc ergo Domine tu es Deus
et locutus es ad servum tuum tanta beneficia
27et coepisti benedicere domui servi tui ut sit semper coram te
te enim Domine benedicente benedicta erit in perpetuum