Simon autem praedictus pecuniarum et patriae delator
male loquebatur de Onia
tamquam ipse Heliodorum instigasset ad haec
et ipse fuisset incentor malorum
provisoremque civitatis ac defensorem gentis suae
et aemulatorem legis Dei audebat insidiatorem regni dicere
sed cum inimicitiae in tantum procederent
ut etiam per quosdam Simonis necessarios homicidia fierent
considerans Onias periculum contentionis
et Apollonium insanire utpote ducem Coelesyriae et Foenicis
ad augendam malitiam Simonis
ad regem se contulit
non ut civium accusator
sed communem utilitatem apud semet ipsum universae multitudinis
considerans
videbat enim sine regali providentia inpossibile esse pacem rebus dari
nec Simonem posse cessare ab stultitia sua
sed post Seleuci vitae excessum
cum suscepisset regnum Antiochus qui Nobilis appellabatur
ambiebat Iason frater Oniae summum sacerdotium
adito rege promittens ei argenti talenta sexaginta et trecenta
et ex reditibus aliis talenta octoginta
super haec promittebat et alia centum quinquaginta
si potestati eius concederetur gymnasium et ephoebian sibi constituere
et eos qui in Hierosolymis erant Antiochenos scribere
quod cum rex agnovisset et obtinuisset principatum
statim ad gentilem ritum contribules suos transferre coepit
et amotis his
quae humanitatis causa Iudaeis a regibus fuerant constituta
per Iohannem patrem Eupolemi
qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legationem
legitimam
civium iura destituens prava instituta sancibat
etenim ausus est sub ipsa arce gymnasium constituere
et optimos quosque ephoeborum in lupanaribus ponere
erat autem hoc non initium sed incrementum quoddam
et profectus gentilis et alienigenae conversationis
propter impii et non sacerdotis Iasonis nefarium et inauditum scelus
ita ut sacerdotes iam non circa altaris officia dediti essent
sed contempto templo et sacrificiis neglectis
festinarent participes fieri palestrae
et praebitionis eius iniustae et in exercitiis disci
et patrios quidem honores nihil habentes
graecas glorias optimas arbitrabantur
quarum gratia periculosa eos contentio habebat
et eorum instituta aemulabantur
ac per omnia his consimiles esse cupiebant
quos hostes et peremptores habuerant
in leges enim divinas impie agere inpune non cedit
sed haec sequens tempus declaravit
cum autem quinquennalis agon Tyro celebraretur
et rex praesens esset
misit Iason facinorosus ab Hierosolymis viros peccatores
portantes argenti didragmas trecentas in sacrificiis Herculis
quas postulaverunt hii qui adportaverant
ne in sacrificiis erogarentur quia non oporteret
sed in alios sumptus eas deputari
sed haec oblata sunt quidem ab eo qui miserat in
sacrificium Herculis
propter praesentes autem datae sunt in fabricam
navium triremis
misso autem in Aegypto Apollonio Mnesthei filio
propter primatus
Filometoris regis
cum cognovisset Antiochus alienum se a negotiis regni effectum
propriis utilitatibus consulens
profectus inde venit Ioppen et inde Hierosolymam
et magnifice ab Iasone et civitate susceptus
cum facularum luminibus et laudibus ingressus est
et inde Foenicen exercitum convertit
et post triennii tempus misit Iason Menelaum supradicti Simonis fratrem
portantem pecunias regi
et de negotiis necessariis responsa perlaturum
at ille commendatus regi
cum magnificasset faciem potestatis eius
in semet ipsum retorsit summum sacerdotium
superponens Iasonem talenta argenti trecenta
acceptisque a rege mandatis venit
nihil quidem dignum habens sacerdotio
animos vero crudelis tyranni et ferae beluae iram gerens
et Iason quidem qui proprium fratrem captivaverat
ipse deceptus profugus in ammaniten expulsus est regionem
Menelaus autem principatum quidem obtinuit
de pecuniis vero regi promissis nihil agebat
cum exactionem faceret Sostratus
qui arce erat praepositus
nam ad hunc exactio vectigalium pertinebat
quam ob causam utrique ad regem vocati
Menelaus motus est sacerdotio
succedente Lysimacho fratre suo
Sostratus autem praelatus est Cypris
et cum haec agerentur
contigit Tarsenses et Mallotas seditionem movere
eo quod Antiochidi concubinae regis dono essent dati
festinanter itaque rex venit sedare illos
relicto suffecto uno ex comitibus suis Andronico
ratus autem Menelaus accepisse se tempus oportunum
aurea quaedam vasa templo furatus donavit Andronico
et alia vendiderat Tyro et per vicinas civitates
quod cum certissime cognovisset Onias arguebat eum
ipse in loco tuto se continens Antiochiae secus Dafnen
unde Menelaus accedens ad Andronicum
rogabat ut Onian interficeret
qui cum venisset ad Onian et datis dextris cum iureiurando
quamvis esset ei suspectus suasisset asylo procedere
statim eum peremit non veritus iustitiam
ob quam causam non solum Iudaei
sed et aliae quoque nationes indignabantur
et moleste ferebant de nece tanti viri iniusta
sed regressum regem de Ciliciae locis
adierunt Iudaei apud Antiochiam simul et Graeci
conquerentes de iniqua nece
Oniae
contristatus itaque ad animam Antiochus
et flexus ad misericordiam lacrimas fudit
recordatus defuncti sobrietatem et modestiam
accensusque animis Andronicum purpura exutum circumduci
per totam civitatem iubet
et eodem loco quo in Onian impietatem commiserat
sacrilegum vita privari
Domino illi dignam poenam tribuente
multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis
Menelai consilio
et divulgata fama
congregata est multitudo adversus Lysimachum
multo iam auro exportato
turbis autem insurgentibus et animis ira repletis
Lysimachus armatis fere tribus milibus iniquis manibus uti coepit
duce quodam Tyranno aetate pariter et dementia provecto
sed ut intellexerunt conatum Lysimachi
alii lapides alii fustes validos arripere
quidam vero cinerem in Lysimachum iacere
et multi quidem vulnerati quidam autem et prostrati
omnes vero in fugam versi sunt
ipsum etiam sacrilegum secus aerarium interfecerunt
de his ergo coepit iudicium adversus Menelaum agitari
et cum venisset rex Tyrum ad ipsum negotium detulerunt
missi viri tres a senioribus
et cum superaretur Menelaus
promisit Ptolomeo multas pecunias ad suadendum regi
itaque Ptolomeus in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia
regem adiit
et a sententia deduxit
et Menelaum quidem universae malitiae reum criminibus
absolvit
miseros autem qui etiam si apud Scytas causam dixissent innocentes
iudicarentur
morte damnavit
cito ergo iniustam poenam dederunt
qui pro civitate et populo et sacris vasis causam prosecuti sunt
quam ob rem Tyri quoque indignati
erga sepulturam eorum liberalissimi extiterunt
Menelaus autem propter eorum qui in potentia erant avaritiam
permanebat in potestate
crescens in malitia et ad insidias civium