igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace
leges etiam adhuc optime custodirentur
propter Oniae pontificis pietatem
et animos odio habentes mala
fiebat ut ipsi reges et principes
locum summo honore dignum ducerent
et templum maximis muneribus inlustrarent
ita ut Seleucus Asiae rex de reditibus suis praestaret
omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes
Simon autem de tribu Beniamin
praepositus templi constitutus contendebat
obsistente sibi principe sacerdotum
iniquum aliquid in civitate moliri
sed cum vincere Onian non posset
venit ad Apollonium Tharseae filium
qui illo tempore erat dux Coelesyriae et Foenicis
et nuntiavit ei
pecuniis innumerabilibus plenum esse aerarium Hierosolymis
et communes copias inmensas esse
quae non pertinent ad rationem sacrificiorum
esse autem possibile sub potestate regis cadere universa
cumque rettulisset Apollonius ad regem
de pecuniis quae delatae erant
ille accitum Heliodorum qui erat super negotia eius
misit cum mandatis ut praedictam pecuniam transportaret
statimque Heliodorus iter adgressus
specie quidem quasi per Coelesyriam et Foenicen civitates esset
peragraturus
re autem vera regis propositum perfecturus
sed cum venisset Hierosolymam
et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus
narravit de dato indicio pecuniarum
et cuius rei gratia adesset apparuit
interrogabat autem si vere haec ita essent
tunc summus sacerdos ostendit deposita esse haec
et victualia viduarum ac pupillorum
quaedam vero esse Hircani Tobiae viri valde eminentis
in his quae detulerat impius Simon
universa autem argenti talenta quadringenta esse et auri
ducenta
decipi vero eos qui credidissent loco et templo
quod per universum mundum honoratur
pro sui veneratione et sanctitate
inpossibile omnino esse
at ille pro his quae habebat in mandatis a rege
dicebat omni genere regiae deferenda
constituta autem die intrabat de his Heliodorus ordinaturus
non modica vero per universam civitatem erat trepidatio
sacerdotes autem ante altare cum sacerdotalibus stolis
iactaverunt se
et invocabant de caelo eum qui de depositis legem posuit
ut his qui deposuerant ea salva custodiret
iam vero qui videret summi sacerdotis vultum
mente vulnerabatur
facies enim et color inmutatus declarabat internum animi dolorem
circumfusa enim erat viro maestitia quaedam et horror
corporis
per quae manifestus aspicientibus dolor cordis
eius efficiebatur
alii etiam congregati de domibus confluebant
publica supplicatione obsecrantes
pro eo quod in contemptum locus esset venturus
accinctaeque mulieres ciliciis pectus per plateas confluebant
sed et virgines quae conclusae erant procurrebant ad Onian
aliae autem ad muros
quaedam vero per fenestras aspiciebant
universae autem protendentes manus in caelum deprecabantur
erat enim misera commixtae multitudinis
et magni sacerdotis in agone constituti expectatio
et hii quidem invocabant omnipotentem Deum
ut credita sibi his qui crediderant cum omni integritate conservarentur
Heliodorus autem quod decreverat perficiebat
eodem loco ipse cum satellitibus circa aerarium praesens
sed spiritus Omnipotentis
magnam fecit suae ostensionis evidentiam
ita ut omnes qui ausi fuerant parere ei ruentes Dei virtute
in dissolutionem et formidinem converterentur
apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem
optimis operimentis adornatus
isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit
qui autem ei sedebat videbatur arma habere aurea
alii etiam apparuerunt duo iuvenes
virtute decori optimi gloria speciosique amictu
qui circumsteterunt eum et ex utraque parte flagellabant
sine intermissione multis plagis verberantes
subito autem Heliodorus concidit in terram
eumque multa caligine circumfusum rapuerunt
atque in sella gestatoria positum eiecerunt
et is qui cum multis cursoribus et satellitibus praedictum ingressus
est aerarium portabatur
nullo sibi auxilium ferente manifesta cognita Dei virtute
et ille quidem per divinam virtutem iacebat mutus
hii autem Dominum benedicebant
quia magnificavit locum suum
et templum quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum
apparente omnipotente Domino
gaudio et laetitia impletum est
tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant
confestim Onian
ut invocaret Altissimum
et vitam donaret ei qui in supremo spiritu erat constitutus
considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur
malitiam aliquam ex Iudaeis circa Heliodorum consummatam
obtulit pro salute viri hostiam salutarem
cumque summus sacerdos exoraret
idem iuvenes eisdem vestibus amicti adstantes Heliodoro dixerunt
Oniae sacerdoti gratias age
nam propter eum tibi Dominus vitam donavit
tu autem ab eo flagellatus
nuntia omnibus magnalia Dei et potestatem
et his dictis non conparuerunt
Heliodorus autem hostia Deo oblata
et votis magnis promisit ei qui vivere illi concessit
et Oniae gratias agens recepto exercitu repedabat ad regem
testabatur autem omnibus
ea quae sub oculis suis viderat opera magni Dei
cum autem rex interrogasset Heliodorum
quis est aptus adhuc semel Hierosolymam mitti
ait
si quem habes hostem aut regni tui insidiatorem
mitte illuc et flagellatum eum recipies
si tamen evaserit eo quod in loco vere sit Dei quaedam
virtus
nam ipse qui habet in caelis habitationem
visitator et adiutor est loci illius
et venientes ad malefaciendum percutit ac perdit
igitur de Heliodoro et aerarii custodia ita se res habet