eodem tempore Antiochus secundam profectionem paravit in Aegyptum
contigit autem per universam Hierosolymorum civitatem
videri diebus quadraginta per aera equites discurrentes
auratas stolas habentes et hastis quasi cohortes armatas
et cursus equorum per ordines digestos
et congressiones fieri comminus et scutorum motus
et galeatorum multitudinem gladiis
destrictis
et telorum iactus et aureorum armorum splendorem
omnisque generis loricarum
quapropter omnes rogabant in bonum monstra converti
sed cum falsus rumor exisset tamquam vita excessisset Antiochus
adsumptis Iason non minus mille viris
repente adgressus est civitatem
et civibus ad murum convolantibus
ad ultimum adprehensa civitate
Menelaus fugit in arcem
Iason vero non parcebat in caede civibus suis
nec cogitabat prosperitatem adversus cognatos malum esse maximum
arbitrans hostium et non civium se tropea capturum
et principatum quidem non obtinuit
finem vero insidiarum suarum confusione cepit
et profugus iterum abiit in Ammaniten
ad ultimum in exitum sui
conclusus ab Areta Arabum tyrannum
fugiens de civitate in civitatem
omnibus odiosus ut refuga legum
et execrabilis ut patriae et civium hostis in Aegyptum extrusus est
et qui multos de patria expulerat peregre
periit
Lacedemonas profectus quasi pro cognatione ibi refugium habiturus
et qui insepultos abiecerat multos
ipse et inlamentatus et insepultus abicitur
sepultura neque peregrina usus
neque patrio sepulchro participans
his ita gestis
suspicatus est rex societatem deserturos Iudaeos
et ob hoc profectus ex Aegypto
efferatis animis civitatem quidem armis cepit
iussit autem militibus interficere nec parcere occursantibus
et per domos ascendentes trucidare
fiebant ergo caedes iuvenum ac seniorum
mulierum et natorum exterminia
virginumque et parvulorum neces
erant autem toto triduo octoginta milia interfecti
quadraginta milia vincti
sed nec ista sufficiunt
ausus est intrare templum universa terra sanctius
Menelao ductore qui legum et patriae fuit proditor
et scelestis manibus sumens sancta vasa
quae ab aliis regibus et civitatibus erant posita
ad ornatum loci et gloriam
contrectabat indigne et contaminabat
ita alienatus mente Antiochus non considerabat
quod propter peccata habitantium civitatem
modicum Dominus fuerat iratus
propter quod et accidit circa locum despectio
alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos
sicut Heliodorus qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum aerarium
etiam hic statim adveniens flagellatus et repulsus utique fuisset ab
audacia
verum non propter locum gentem
sed propter gentem locum Dominus elegit
ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum
postea autem fiet socius et bonorum
et qui derelictus in ira Dei omnipotentis
iterum in magni Domini reconciliatione
cum summa gloria exaltabitur
igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis
velociter Antiochiam regressus est
existimans se prae superbia terram ad navigandum
pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem
reliquit autem et praepositos ad adfligendam gentem
Hierosolymis quidem Philippum genere Frigem
moribus crudeliorem eo ipso a quo constitutus est
in Garizin autem Andronicum et Menelaum
qui gravius quam ceteri inminebant civibus
cumque adpositus esset contra Iudaeos
misit odiosum principem Apollonium
cum exercitu viginti et duobus milibus
praecipiens ei omnes perfectae aetatis interficere
mulieres ac iuvenes vendere
qui cum venisset Hierosolymam
pacem simulans quievit usque ad sanctum diem sabbati
et tunc feriatis Iudaeis arma capere suis praecepit
omnesque qui ad spectaculum processerant trucidavit
et civitatem cum armatis discurrens ingentem multitudinem peremit
Iudas autem Macchabeus qui decimus fuerat
secesserat in desertum locum
ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat
et faeni cibo vescentes demorabantur
ne participes essent coinquinationis