recordatus autem Deus Noe cunctarumque animantium
et omnium iumentorum quae erant cum eo in arca
adduxit spiritum super terram et inminutae sunt aquae
et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli
et prohibitae sunt pluviae de caelo
reversaeque aquae de terra euntes et redeuntes
et coeperunt minui post centum quinquaginta dies
requievitque arca mense septimo vicesima septima die mensis super montes Armeniae
at vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem
decimo enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montium
cumque transissent quadraginta dies
aperiens Noe fenestram arcae quam fecerat dimisit corvum
qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquae super terram
emisit quoque columbam post eum ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae
quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in arcam
aquae enim erant super universam terram
extenditque manum et adprehensam intulit in arcam
expectatis autem ultra septem diebus aliis rursum dimisit columbam ex arca
at illa venit ad eum ad vesperam
portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo
intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram
expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam
quae non est reversa ultra ad eum
igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis
inminutae sunt aquae super terram
et aperiens Noe tectum arcae aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terrae
mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terra
locutus est autem Deus ad Noe dicens
egredere de arca tu et uxor tua
filii tui et uxores filiorum tuorum tecum
cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne
tam in volatilibus quam in bestiis
et in universis reptilibus quae reptant super terram
educ tecum et ingredimini super terram
crescite et multiplicamini super eam
egressus est ergo Noe et filii eius
uxor illius et uxores filiorum eius cum eo
sed et omnia animantia iumenta et reptilia quae repunt super terram
secundum genus suum arcam egressa sunt
aedificavit autem Noe altare Domino
et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare
odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum
nequaquam ultra maledicam terrae propter homines
sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua
non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci
cunctis diebus terrae sementis et messis frigus et aestus
aestas et hiemps nox et dies non requiescent