dixitque Dominus ad eum
ingredere tu et omnis domus tua arcam
te enim vidi iustum coram me in generatione hac
ex omnibus animantibus mundis tolle septena septena masculum et feminam
de animantibus vero non mundis duo duo masculum et feminam
sed et de volatilibus caeli septena septena masculum et feminam
ut salvetur semen super faciem universae terrae
adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram
quadraginta diebus et quadraginta noctibus
et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terrae
fecit ergo Noe omnia quae mandaverat ei Dominus
eratque sescentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt super terram
et ingressus est Noe et filii eius
uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii
de animantibus quoque mundis et inmundis
et de volucribus et ex omni quod movetur super terram
duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam masculus et femina
sicut praeceperat Deus Noe
cumque transissent septem dies aquae diluvii inundaverunt super terram
anno sescentesimo vitae Noe mense secundo septimodecimo die mensis
rupti sunt omnes fontes abyssi magnae
et cataractae caeli apertae sunt
et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus
in articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Ham et Iafeth filii eius
uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam
ipsi et omne animal secundum genus suum
universaque iumenta in genus suum
et omne quod movetur super terram in genere suo
cunctumque volatile secundum genus suum
universae aves omnesque volucres
ingressae sunt ad Noe in arcam bina et bina
ex omni carne in qua erat spiritus vitae
et quae ingressa sunt masculus et femina ex omni carne introierunt
sicut praeceperat ei Deus
et inclusit eum Dominus de foris
factumque est diluvium quadraginta diebus super terram
et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra
vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae
porro arca ferebatur super aquas
et aquae praevaluerunt nimis super terram
opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo
quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat
consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram
volucrum animantium bestiarum omniumque reptilium quae reptant super terram
universi homines et cuncta in quibus spiraculum vitae est in terra mortua sunt
et delevit omnem substantiam quae erat super terram ab homine usque ad pecus
tam reptile quam volucres caeli
et deleta sunt de terra
remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca
obtinueruntque aquae terras centum quinquaginta diebus