benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos
crescite et multiplicamini et implete terram
et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae
et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra
omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt
et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum
quasi holera virentia tradidi vobis omnia
excepto quod carnem cum sanguine non comedetis
sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis
de manu viri et fratris eius requiram animam hominis
quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius
ad imaginem quippe Dei factus est homo
vos autem crescite et multiplicamini
et ingredimini super terram et implete eam
haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo
ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos
et ad omnem animam viventem quae est vobiscum
tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae
cunctis quae egressa sunt de arca et universis bestiis terrae
statuam pactum meum vobiscum
et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram
dixitque Deus
hoc signum foederis quod do inter me et vos
et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas
arcum meum ponam in nubibus
et erit signum foederis inter me et inter terram
cumque obduxero nubibus caelum
apparebit arcus meus in nubibus
et recordabor foederis mei vobiscum
et cum omni anima vivente quae carnem vegetat
et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem
eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis sempiterni
quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram
dixitque Deus Noe
hoc erit signum foederis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram
erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et Iafeth
porro Ham ipse est pater Chanaan
tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram
coepitque Noe vir agricola exercere terram
et plantavit vineam bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo
quod cum vidisset Ham pater Chanaan
verenda scilicet patris sui esse nuda
nuntiavit duobus fratribus suis foras
at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis
et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui
faciesque eorum aversae erant et patris virilia non viderunt
evigilans autem Noe ex vino
cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor ait
maledictus Chanaan
servus servorum erit fratribus suis
dixitque
benedictus Dominus Deus Sem
sit Chanaan servus eius
dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem
sitque Chanaan servus eius
vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis
et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est