cumque coepissent homines multiplicari super terram et filias procreassent
videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchrae
acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerant
dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in aeternum quia caro est
eruntque dies illius centum viginti annorum
gigantes autem erant super terram in diebus illis
postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt
isti sunt potentes a saeculo viri famosi
videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra
et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore
paenituit eum quod hominem fecisset in terra
et tactus dolore cordis intrinsecus
delebo inquit hominem quem creavi a facie terrae
ab homine usque ad animantia
a reptili usque ad volucres caeli
paenitet enim me fecisse eos
Noe vero invenit gratiam coram Domino
hae generationes Noe
Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis
cum Deo ambulavit
et genuit tres filios Sem Ham et Iafeth
corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate
cumque vidisset Deus terram esse corruptam
omnis quippe caro corruperat viam suam super terram
dixit ad Noe finis universae carnis venit coram me
repleta est terra iniquitate a facie eorum
et ego disperdam eos cum terra
fac tibi arcam de lignis levigatis
mansiunculas in arca facies
et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus et sic facies eam
trecentorum cubitorum erit longitudo arcae
quinquaginta cubitorum latitudo
et triginta cubitorum altitudo illius
fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem
ostium autem arcae pones ex latere deorsum
cenacula et tristega facies in ea
ecce ego adducam diluvii aquas super terram
ut interficiam omnem carnem
in qua spiritus vitae est subter caelum
universa quae in terra sunt consumentur
ponamque foedus meum tecum
et ingredieris arcam tu et filii tui
uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum
et ex cunctis animantibus universae carnis
bina induces in arcam ut vivant tecum masculini sexus et feminini
de volucribus iuxta genus suum
et de iumentis in genere suo
et ex omni reptili terrae secundum genus suum
bina de omnibus ingredientur tecum ut possint vivere
tolles igitur tecum ex omnibus escis quae mandi possunt et conportabis apud te
et erunt tam tibi quam illis in cibum
fecit ergo Noe omnia quae praeceperat illi Deus