divisiones autem ianitorum
de Coritis Mesellemia filius Core de filiis Asaph
filii Mesellemiae Zaccharias primogenitus Iadihel secundus
Zabadias tertius Iathanahel quartus
Ahilam quintus Iohanan sextus Helioenai septimus
filii autem Obededom Semeias primogenitus Iozabad secundus
Iohaa tertius Sachar quartus Nathanahel quintus
Amihel sextus Isachar septimus Phollathi octavus
quia benedixit illi Dominus
Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti familiarum suarum
erant enim viri fortissimi
filii ergo Semeiae Othni et Raphahel
et Obedihel Zabad fratres eius viri fortissimi
Heliu quoque et Samachias
omnes hii de filiis Obededom
ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum
sexaginta duo de Obededom
porro Mesellamiae filii et fratres robustissimi
decem et octo
de Hosa autem id est de filiis Merari Semri princeps
non enim habuerat primogenitum
et idcirco posuerat eum pater eius in principem
Helchias secundus Tabelias tertius Zaccharias quartus
omnes hii filii et fratres Hosa tredecim
hii divisi sunt in ianitores
ut semper principes custodiarum sicut et fratres eorum ministrarent in
domo Domini
missae sunt autem sortes ex aequo
et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum
cecidit igitur sors orientalis Selemiae
porro Zacchariae filio eius viro prudentissimo et erudito
sortito obtigit plaga septentrionalis
Obededom vero et filiis eius ad austrum
in qua parte domus erat seniorum concilium
Sepphima et Hosa ad occidentem
iuxta portam quae ducit ad viam ascensionis
custodia contra custodiam
ad orientem vero Levitae sex
et ad aquilonem quattuor per diem
atque ad meridiem similiter in die quattuor
et ubi erat concilium bini et bini
in cellulis quoque ianitorum ad occidentem
quattuor in via binique per cellulas
hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari
porro Achias erat super thesauros domus Dei ac vasa sanctorum
filii Ledan filii Gersonni de Ledan
principes familiarum Ledan et Gersonni Ieiheli
filii Ieiheli Zathan et Iohel frater eius
super thesauros domus Domini
Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozihelitibus
Subahel autem filius Gersom filii Mosi praepositus thesauris
fratres quoque eius Eliezer
cuius filius Raabia et huius filius Isaias et huius filius Ioram
huius quoque filius Zechri sed et huius filius Selemith
ipse Selemith et fratres eius super thesauros sanctorum
quae sanctificavit David rex et principes familiarum
et tribuni et centuriones et duces exercitus
de bellis et manubiis proeliorum quae consecraverant
ad instaurationem et supellectilem templi Domini
haec autem universa sanctificavit Samuhel videns et Saul filius Cis
et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae
omnes qui sanctificaverunt ea per manum Salemith et
fratrum eius
Saaritis vero praeerat Chonenias et filii eius
ad opera forinsecus super Israhel
ad docendum et ad iudicandum eos
porro de Hebronitis Asabias et fratres eius viri fortissimi
mille septingenti praeerant Israheli
trans Iordanem contra occidentem
in cunctis operibus Domini et in ministerium regis
Hebronitarum autem princeps fuit Hieria
secundum familias et cognationes eorum
quadragesimo anno regni David recensiti sunt
et inventi viri fortissimi in Iazer Galaad
fratresque eius robustioris aetatis
duo milia septingenti principes familiarum
praeposuit autem eos David rex
Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus
Manasse
in omne ministerium Dei et regis