filii autem Israhel secundum numerum suum principes familiarum
tribuni et centuriones et praefecti
qui ministrabant regi iuxta turmas suas
ingredientes et egredientes per singulos menses in anno
viginti quattuor milibus singuli praeerant
primae turmae in primo mense Isboam praeerat filius Zabdihel
et sub eo viginti quattuor milia
de filiis Phares princeps cunctorum principum in exercitu
mense primo
secundi mensis habebat turmam Dudi Ahohites
et post se alterum nomine Macelloth
qui regebat partem exercitus viginti quattuor milium
dux quoque turmae tertiae in mense tertio
erat Banaias filius Ioiadae sacerdos
et in divisione sua viginti quattuor milia
ipse est Banaias fortissimus inter triginta et super triginta
praeerat autem turmae ipsius Amizabad filius eius
quartus mense quarto Asahel frater Ioab
et Zabadias filius eius post eum
et in turma eius viginti quattuor milia
quintus mense quinto princeps Samaoth Iezarites
et in turma eius viginti quattuor milia
sextus mense sexto Hira filius Acces Thecuites
et in turma eius viginti quattuor milia
septimus mense septimo Helles Phallonites de filiis Ephraim
et in turma eius viginti quattuor milia
octavus mense octavo Sobochai Asothites de stirpe Zarai
et in turma eius viginti quattuor milia
nonus mense nono Abiezer Anathothites de filiis Iemini
et in turma eius viginti quattuor milia
decimus mense decimo Marai et ipse Netophathites de stirpe Zarai
et in turma eius viginti quattuor milia
undecimus mense undecimo Banaias Pharathonites de filiis Ephraim
et in turma eius viginti quattuor milia
duodecimus mense duodecimo Holdai Netophathites de stirpe Gothonihel
et in turma eius viginti quattuor milia
porro tribubus praeerant Israhel
Rubenitis dux Eliezer filius Zechri
Symeonitis dux Saphatias filius Macha
Levitis Asabias filius Camuhel
Aaronitis Sadoc
Iuda Heliu frater David
Isachar Amri filius Michahel
Zabulonitis Iesmaias filius Abdiae
Nepthalitibus Ierimoth filius Ozihel
filiis Ephraim Osee filius Ozaziu
dimidio tribus Manasse Iohel filius
Phadiae
et dimidio tribus Manasse in Galaad
Iaddo filius Zacchariae
Beniamin autem Iasihel filius Abner
Dan vero Ezrihel filius Hieroam
hii principes filiorum Israhel
noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius
quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israhel quasi stellas
caeli
Ioab filius Sarviae coeperat numerare nec conplevit
quia super hoc ira inruerat in Israhel
et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti
non est relatus in fastos regis David
super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adihel
his autem thesauris qui erant in urbibus et in vicis et in turribus
praesidebat Ionathan filius Oziae
operi autem rustico et agricolis qui exercebant terram
praeerat Ezri filius Chelub
vinearumque cultoribus Semeias Ramathites
cellis autem vinariis Zabdias Aphonites
nam super oliveta et ficeta quae erant in campestribus Balanan Gaderites
super apothecas autem olei Ioas
porro armentis quae pascebantur in Sarona
praepositus fuit Setrai Saronites
et super boves in vallibus Saphat filius Adli
super camelos vero Ubil Ismahelites
et super asinos Iadias Meronathites
super oves quoque Iaziz Agarenus
omnes hii principes substantiae regis David
Ionathan autem patruus David consiliarius vir prudens et litteratus
ipse et Iaihel filius Achamoni erant cum filiis
regis
Ahitophel etiam consiliarius regis et Husi Arachites amicus regis
post Ahitophel fuit Ioiada filius Banaiae et Abiathar
princeps autem exercitus regis erat Ioab