igitur David et magistratus exercitus
secreverunt in ministerium filios Asaph et
Heman et Idithun
qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis
secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes
de filiis Asaph Zacchur et Ioseph et Nathania et Asarela
filii Asaph sub manu Asaph prophetantis iuxta regem
porro Idithun filii Idithun Godolias Sori Iesaias et Sabias et
Matthathias
sex sub manu patris sui Idithun
qui in cithara prophetabat
super confitentes et laudantes Dominum
Heman quoque filii Heman Bocciau Matthaniau Ozihel Subuhel et Ierimoth
Ananias Anani Elietha Geddelthi et Romemthiezer
et Iesbacasa Mellothi Othir Mazioth
omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei
ut exaltaret cornu
deditque Deus Heman filios quattuordecim et filias tres
universi sub manu patris sui
ad cantandum in templo Domini distributi erant
in cymbalis et psalteriis et citharis
in ministeria domus Domini iuxta regem
Asaph videlicet et Idithun et Heman
fuit autem numerus eorum cum fratribus suis
qui erudiebant canticum Domini
cuncti doctores ducenti octoginta octo
miseruntque sortes per vices suas ex aequo
tam maior quam minor doctus pariter et indoctus
egressaque est sors prima Ioseph
qui erat de Asaph
secunda Godoliae ipsi et filiis eius et fratribus
duodecim
tertia Zacchur filiis et fratribus eius duodecim
quarta Isari filiis et fratribus eius duodecim
quinta Nathaniae filiis et fratribus eius duodecim
sexta Bocciau filiis et fratribus eius duodecim
septima Israhela filiis et fratribus eius duodecim
octava Isaiae filiis et fratribus eius duodecim
nona Matthaniae filiis et fratribus eius duodecim
decima Semeiae filiis et fratribus eius duodecim
undecima Ezrahel filiis et fratribus eius duodecim
duodecima Asabiae filiis et fratribus eius duodecim
tertiadecima Subahel filiis et fratribus eius duodecim
quartadecima Matthathiae filiis et fratribus eius duodecim
quintadecima Ierimoth filiis et fratribus eius duodecim
sextadecima Ananiae filiis et fratribus eius duodecim
septimadecima Iesbocasae filiis et fratribus eius duodecim
octavadecima Anani filiis et fratribus eius duodecim
nonadecima Mellothi filiis et fratribus eius duodecim
vicesima Eliatha filiis et fratribus eius duodecim
vicesima prima Othir filiis et fratribus eius duodecim
vicesima secunda Godollathi filiis et fratribus eius duodecim
vicesima tertia Maziuth filiis et fratribus eius duodecim
vicesima quarta Romamthiezer filiis et fratribus eius duodecim