porro filiis Aaron hae partitiones erunt
filii Aaron Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar
mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis
sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar
et divisit eos David
id est Sadoc de filiis Eleazar et Ahimelech de filiis Ithamar
secundum vices suas et ministerium
inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris
quam filii Ithamar
divisit autem eis hoc est filiis Eleazar
principes per familias sedecim
et filiis Ithamar per familias et domos suas octo
porro divisit utrasque inter se familias sortibus
erant enim principes sanctuarii et principes Dei
tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar
descripsitque eos Semeias filius Nathanahel scriba Levites
coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Ahimelech filio Abiathar
principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum
unam domum quae ceteris praeerat Eleazar
et alteram domum quae sub se habebat ceteros Ithamar
exivit autem sors prima Ioiarib secunda Iedeiae
tertia Arim quarta Seorim
quinta Melchia sexta Maiman
septima Accos octava Abia
nona Hiesu decima Sechenia
undecima Eliasib duodecima Iacim
tertiadecima Oppa quartadecima Isbaal
quintadecima Belga
sextadecima Emmer
septimadecima Ezir
octavadecima Hapses
nonadecima Phetheia vicesima Iezecel
vicesima prima Iachin vicesima secunda Gamul
vicesima tertia Dalaiau vicesima quarta Mazziau
hae vices eorum secundum ministeria sua
ut ingrediantur domum Domini
et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum
sicut praecepit Dominus Deus Israhel
porro filiorum Levi qui reliqui fuerant
de filiis Amram erat Subahel
et filiis Subahel Iedeia
de filiis quoque Roobiae princeps Iesias
Isaaris vero Salemoth filiusque Salemoth Iaath
filiusque eius Ieriahu Amarias secundus
Iazihel tertius Iecmaam quartus
filius Ozihel Micha filius Micha Samir
frater Micha Iesia
filiusque Iesiae Zaccharias
filii Merari Mooli et Musi
filius Ioziau Benno
filius quoque Merari Oziau et Soem et Zacchur et Hebri
porro Mooli filius Eleazar qui non habebat liberos
filius vero Cis Ierahemel
filii Musi Mooli Eder et Ierimoth
isti filii Levi secundum domos familiarum suarum
miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron
coram David rege et Sadoc et Ahimelech
et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum
tam maiores quam minores omnes sors aequaliter dividebat