PSALMI IUXTA LXX 57
1in finem ne disperdas David in tituli inscriptione
2Si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum
3etenim in corde iniquitates operamini in terra
iniustitiam manus vestrae concinnant
4alienati sunt peccatores a vulva
erraverunt ab utero locuti sunt falsa
5furor illis secundum similitudinem serpentis
sicut aspidis surdae et obturantis aures suas
6quae non exaudiet vocem incantantium
et venefici incantantis sapienter
7Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum
molas leonum confringet Dominus
8ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens
intendit arcum suum donec infirmentur
9sicut cera quae fluit auferentur
supercecidit ignis et non viderunt solem
10priusquam intellegerent spinae vestrae ramnum
sicut viventes sicut in ira absorbet vos
11laetabitur iustus cum viderit vindictam
manus suas lavabit in sanguine peccatoris
12et dicet homo si utique est fructus iusto
utique est Deus iudicans eos in terra
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart