PSALMI IUXTA LXX 51
1in finem intellectus David 2cum venit Doec Idumeus et adnuntiavit Saul et dixit venit David in domo Achimelech
3Quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitate
4tota die iniustitiam cogitavit lingua tua
sicut novacula acuta fecisti dolum
5dilexisti malitiam super benignitatem
iniquitatem magis quam loqui aequitatem diapsalma
6dilexisti omnia verba praecipitationis linguam dolosam
7propterea Deus destruet te in finem
evellet te et emigrabit te de tabernaculo
et radicem tuam de terra viventium diapsalma
8videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent
9ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum
sed speravit in multitudine divitiarum suarum
et praevaluit in vanitate sua
10ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei
speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi
11confitebor tibi in saeculum quia fecisti
et expectabo nomen tuum quoniam bonum
in conspectu sanctorum tuorum
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart