PSALMI IUXTA LXX 38
1in finem Idithun canticum David
2Dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea
posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me
3obmutui et humiliatus sum et silui a bonis
et dolor meus renovatus est
4concaluit cor meum intra me
et in meditatione mea exardescet ignis
5locutus sum in lingua mea notum fac mihi Domine finem meum
et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi
6ecce mensurabiles posuisti dies meos
et substantia mea tamquam nihilum ante te
verumtamen universa vanitas omnis homo vivens diapsalma
7verumtamen in imagine pertransit homo
sed et frustra conturbatur
thesaurizat et ignorat cui congregabit ea
8et nunc quae est expectatio mea nonne Dominus
et substantia mea apud te est
9ab omnibus iniquitatibus meis erue me
obprobrium insipienti dedisti me
10obmutui ÷et: non aperui os meum quoniam tu fecisti
11amove a me plagas tuas
12a fortitudine manus tuae ego defeci
in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem
et tabescere fecisti sicut araneam animam eius
verumtamen vane ÷conturbatur: omnis homo diapsalma
13exaudi orationem meam Domine et deprecationem meam
auribus percipe lacrimas meas
ne sileas quoniam advena sum apud te et peregrinus
sicut omnes patres mei
14remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart