1ipsi David
Noli aemulari in malignantibus
neque zelaveris facientes iniquitatem
2quoniam tamquam faenum velociter arescent
et quemadmodum holera herbarum cito decident
3spera in Domino et fac bonitatem
et inhabita terram et pasceris in divitiis eius
4delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui
5revela Domino viam tuam et spera in eum et ipse faciet
6et educet quasi lumen iustitiam tuam
et iudicium tuum tamquam meridiem
7subditus esto Domino et ora eum
noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua
in homine faciente iniustitias
8desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut maligneris
9quoniam qui malignantur exterminabuntur
sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram
10et adhuc pusillum et non erit peccator
et quaeres locum eius et non invenies
11mansueti autem hereditabunt terram
et delectabuntur in multitudine pacis
12observabit peccator iustum et stridebit super eum dentibus suis
13Dominus autem inridebit eum
quia prospicit quoniam veniet dies eius
14gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum
ut decipiant pauperem et inopem
ut trucident rectos corde
15gladius eorum intret in corda ipsorum
et arcus ipsorum confringatur
16melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas
17quoniam brachia peccatorum conterentur
confirmat autem iustos Dominus
18novit Dominus dies inmaculatorum
et hereditas eorum in aeternum erit
19non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur
20quia peccatores peribunt
inimici vero Domini mox honorificati fuerint et exaltati
deficientes quemadmodum fumus defecerunt
21mutuabitur peccator et non solvet
iustus autem miseretur et tribuet
22quia benedicentes ei hereditabunt terram
maledicentes autem ei disperibunt
23apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam eius volet
24cum ceciderit non conlidetur
quia Dominus subponit manum suam
25iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum
nec semen eius quaerens panes
26tota die miseretur et commodat
et semen illius in benedictione erit
27declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi
28quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos
in aeternum conservabuntur
iniusti punientur et semen impiorum peribit
29iusti autem hereditabunt terram
et inhabitabunt in saeculum ÷saeculi: super eam
30os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium
31lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius
32considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum
33Dominus autem non derelinquet eum in manus eius
nec damnabit eum cum iudicabitur illi
34expecta Dominum et custodi viam eius
et exaltabit te ut hereditate capias terram
cum perierint peccatores videbis
35vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani
36et transivi et ecce non erat
et quaesivi eum et non est inventus locus eius
37custodi innocentiam et vide aequitatem
quoniam sunt reliquiae homini pacifico
38iniusti autem disperibunt simul
reliquiae impiorum peribunt
39salus autem iustorum a Domino
et protector eorum in tempore tribulationis
40et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos
et eruet eos a peccatoribus
et salvabit eos quia speraverunt in eo