1psalmus David
Exultate iusti in Domino rectos decet laudatio
2confitemini Domino in cithara
in psalterio decem cordarum psallite illi
3cantate ei canticum novum
bene psallite in vociferatione
4quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide
5diligit misericordiam et iudicium
misericordia Domini plena est terra
6verbo Domini caeli firmati sunt
et spiritu oris eius omnis virtus eorum
7congregans sicut in utre aquas maris
ponens in thesauris abyssos
8timeat Dominum omnis terra
ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem
9quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt
10Dominus dissipat consilia gentium
reprobat autem cogitationes populorum
÷et reprobat consilia principum:
11consilium autem Domini in aeternum manet
cogitationes cordis eius in generatione et generationem
12beata gens cuius est Dominus Deus eius
populus quem elegit in hereditatem sibi
13de caelo respexit Dominus vidit omnes filios hominum
14de praeparato habitaculo suo
respexit super omnes qui habitant terram
15qui finxit singillatim corda eorum
qui intellegit omnia opera illorum
16non salvatur rex per multam virtutem
et gigans non salvabitur in multitudine virtutis suae
17fallax equus ad salutem
in abundantia autem virtutis suae non salvabitur
18ecce oculi Domini super metuentes eum
qui sperant super misericordia eius
19ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame
20anima nostra sustinet Dominum
quoniam adiutor et protector noster est
21quia in eo laetabitur cor nostrum
et in nomine sancto eius speravimus
22fiat misericordia tua Domine super nos
quemadmodum speravimus in te