PSALMI IUXTA LXX 3
1psalmus David cum fugeret a facie Abessalon filii sui
2Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me
multi insurgunt adversum me
3multi dicunt animae meae
non est salus ipsi in Deo ÷eius: diapsalma
4tu autem Domine susceptor meus es
gloria mea et exaltans caput meum
5voce mea ad Dominum clamavi
et exaudivit me de monte sancto suo diapsalma
6ego dormivi et soporatus sum
exsurrexi quia Dominus suscipiet me
7non timebo milia populi circumdantis me
exsurge Domine salvum me fac Deus meus
8quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa
dentes peccatorum contrivisti
9Domini est salus et super populum tuum benedictio tua
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart