1in finem puero Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius et de manu Saul et dixit
2Diligam te Domine fortitudo mea
3Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus
Deus meus adiutor meus et sperabo in eum
protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus
4laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
5circumdederunt me dolores mortis
et torrentes iniquitatis conturbaverunt me
6dolores inferni circumdederunt me
praeoccupaverunt me laquei mortis
7cum tribularer invocavi Dominum
et ad Deum meum clamavi
exaudivit de templo ÷sancto: suo vocem meam
et clamor meus in conspectu eius introibit in aures eius
8et commota est et contremuit terra
et fundamenta montium conturbata sunt
et commota sunt quoniam iratus est eis
9ascendit fumus in ira eius et ignis a facie eius exarsit
carbones succensi sunt ab eo
10inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
11et ascendit super cherubin et volavit volavit super pinnas ventorum
12et posuit tenebras latibulum suum
in circuitu eius tabernaculum eius
tenebrosa aqua in nubibus aeris
13prae fulgore in conspectu eius nubes ※eius:
transierunt
grando et carbones ignis
14et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam
※grando et carbones ignis:
15et misit sagittas et dissipavit eos
et fulgora multiplicavit et conturbavit eos
16et apparuerunt fontes aquarum
et revelata sunt fundamenta orbis terrarum
ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus irae tuae
17misit de summo et accepit me
adsumpsit me de aquis multis
18eripiet me de inimicis meis fortissimis
et ab his qui oderunt me quoniam confirmati sunt
super me
19praevenerunt me in die adflictionis meae
et factus est Dominus protector meus
20et eduxit me in latitudinem
salvum me faciet quoniam voluit me
21÷et: retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam
÷et: secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi
22quia custodivi vias Domini nec impie gessi a Deo meo
23quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo sunt
et iustitias eius non reppuli a me
24et ero inmaculatus cum eo
et observabo ab iniquitate mea
25et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam
et secundum puritatem manuum mearum
in conspectu oculorum eius
26cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris
27et cum electo electus eris
et cum perverso perverteris
28quoniam tu populum humilem salvum facies
et oculos superborum humiliabis
29quoniam tu inluminas lucernam meam Domine
Deus meus inluminas tenebras meas
30quoniam in te eripiar a temptatione
et in Deo meo transgrediar murum
31Deus meus inpolluta via eius eloquia Domini igne examinata
protector est omnium sperantium in eum
32quoniam quis deus praeter Dominum
et quis deus praeter Deum nostrum
33Deus qui praecingit me virtute
et posuit inmaculatam viam meam
34qui perfecit pedes meos tamquam cervorum
et super excelsa statuens me
35qui doces manus meas in proelium
et posuisti arcum aereum brachia mea
36et dedisti mihi protectionem salutis tuae
et dextera tua suscepit me
et disciplina tua correxit me in finem
et disciplina tua ipsa me docebit
37dilatasti gressus meos subtus me
et non sunt infirmata vestigia mea
38persequar inimicos meos et conprehendam illos
et non convertar donec deficiant
39confringam illos nec poterunt stare cadent subtus pedes meos
40et praecinxisti me virtute ad bellum
subplantasti insurgentes in me subtus me
41et inimicos meos dedisti mihi dorsum
et odientes me disperdisti
42clamaverunt nec erat qui salvos faceret
ad Dominum nec exaudivit eos
43et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti
ut lutum platearum delebo eos
44eripe me de contradictionibus populi
constitues me in caput gentium
45populus quem non cognovi servivit mihi
in auditu auris oboedivit mihi
46filii alieni mentiti sunt mihi
filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis
47vivit Dominus et benedictus Deus meus
et exaltetur Deus salutis meae
48Deus qui dat vindictas mihi
et subdidit populos sub me
liberator meus de gentibus iracundis
49et ab insurgentibus in me exaltabis me
a viro iniquo eripies me
50propterea confitebor tibi in nationibus Domine
et psalmum dicam nomini tuo
51magnificans salutes regis eius et faciens misericordiam christo suo
David et semini eius usque in saeculum