PSALMI IUXTA LXX 1
1Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum
et in via peccatorum non stetit
et in cathedra pestilentiae non sedit
2sed in lege Domini voluntas eius
et in lege eius meditabitur die ac nocte
3et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum
quod fructum suum dabit in tempore suo
et folium eius non defluet
et omnia quaecumque faciet prosperabuntur
4non sic impii ÷non sic:
sed tamquam pulvis quem proicit ventus ÷a facie terrae:
5ideo non resurgent impii in iudicio
neque peccatores in consilio iustorum
6quoniam novit Dominus viam iustorum
et iter impiorum peribit
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart