ZACCHARIAS PROPHETA 3
1et ostendit mihi Iesum sacerdotem magnum
stantem coram angelo Domini
et Satan stabat a dextris eius ut adversaretur ei
2et dixit Dominus ad Satan increpet Dominus in te Satan
et increpet Dominus in te qui elegit Hierusalem
numquid non iste torris est erutus de igne
3et Iesus erat indutus vestibus sordidis et stabat ante faciem angeli
4qui respondit et ait ad eos qui stabant coram se dicens
auferte vestimenta sordida ab eo
et dixit ad eum
ecce abstuli a te iniquitatem tuam et indui te mutatoriis
5et dixit ponite cidarim mundam super caput eius
et posuerunt cidarim mundam super caput eius
et induerunt eum vestibus et angelus Domini stabat
6et contestabatur angelus Domini Iesum dicens
7haec dicit Dominus exercituum
si in viis meis ambulaveris et custodiam meam custodieris
tu quoque iudicabis domum meam et custodies atria mea
et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic adsistunt
8audi Iesu sacerdos magne
tu et amici tui qui habitant coram te quia viri portendentes sunt
ecce enim ego adducam servum meum orientem
9quia ecce lapis quem dedi coram Iesu
super lapidem unum septem oculi sunt
ecce ego celabo sculpturam eius ait Dominus exercituum
et auferam iniquitatem terrae illius in die una
10in die illa dicit Dominus exercituum
vocabit vir amicum suum subter vineam et subter ficum
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart