1veniat dilectus meus in hortum suum
et comedat fructum pomorum suorum
veni in hortum meum soror mea sponsa
messui murram meam cum aromatibus meis
comedi favum cum melle meo
bibi vinum meum cum lacte meo
comedite amici bibite et inebriamini
carissimi
2ego dormio et cor meum vigilat
vox dilecti mei pulsantis
aperi mihi soror mea amica mea columba mea inmaculata mea
quia caput meum plenum est rore et cincinni mei guttis noctium
3expoliavi me tunica mea quomodo induar illa
lavi pedes meos quomodo inquinabo illos
4dilectus meus misit manum suam per foramen
et venter meus intremuit ad tactum eius
5surrexi ut aperirem dilecto meo
manus meae stillaverunt murra
digiti mei pleni murra probatissima
6pessulum ostii aperui dilecto meo
at ille declinaverat atque transierat
anima mea liquefacta est ut locutus est
quaesivi et non inveni illum vocavi et non respondit mihi
7invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem
percusserunt me vulneraverunt me
tulerunt pallium meum mihi custodes murorum
8adiuro vos filiae Hierusalem
si inveneritis dilectum meum ut nuntietis ei quia amore langueo
9qualis est dilectus tuus ex dilecto o pulcherrima mulierum
qualis est dilectus tuus ex dilecto quia sic adiurasti nos
10dilectus meus candidus et rubicundus electus ex milibus
11caput eius aurum optimum
comae eius sicut elatae palmarum nigrae quasi corvus
12oculi eius sicut columbae super rivulos aquarum
quae lacte sunt lotae et resident iuxta fluenta plenissima
13genae illius sicut areolae aromatum consitae a pigmentariis
labia eius lilia distillantia murram primam
14manus illius tornatiles aureae plenae hyacinthis
venter eius eburneus distinctus sapphyris
15crura illius columnae marmoreae
quae fundatae sunt super bases aureas
species eius ut Libani electus ut cedri
16guttur illius suavissimum et totus desiderabilis
talis est dilectus meus
et iste est amicus meus filiae Hierusalem
17quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum
quo declinavit dilectus tuus
et quaeremus eum tecum