1canticum Asaph
fortis Deus Dominus locutus est et vocavit terram
ab ortu solis usque ad occasum eius
2de Sion perfecta decore Deus apparuit
3veniet Deus noster et non tacebit
ignis coram eo vorabit et in circuitu eius tempestas valida
4vocabit caelum desursum
et terram ut iudicet populum suum
5congregate mihi sanctos meos
qui feriunt pactum meum in sacrificio
6et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quia Deus iudex est semper
7audi popule meus et loquar Israhel et contestabor te
Deus Deus tuus ego sum
8non propter victimas tuas arguam te
et holocaustomata tua coram me sunt semper
9non accipiam de domo tua vitulum neque de gregibus tuis hircos
10mea sunt enim omnia animalia silvarum
pecudes in montibus milium
11scio omnes aves montium et universitas agri mecum est
12si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis et plenitudo eius
13numquid comedam carnem taurorum
aut sanguinem hircorum bibam
14immola Deo laudem et redde Altissimo vota tua
15et invoca me in die tribulationis
liberabo te et glorificabis me
16impio autem dixit Deus
quid tibi est cum narratione praeceptorum meorum
et ut adsumas pactum meum in ore tuo
17qui odisti disciplinam et proiecisti verba mea post te
18si videbas furem consentiebas ei et cum adulteris erat pars tua
19os tuum dimisisti ad malitiam et lingua tua concinnavit dolum
20sedens adversum fratrem tuum loquebaris
et adversum filium matris tuae fabricabaris obprobrium
21haec fecisti et tacui
existimasti futurum me similem tui
arguam te et proponam te ante oculos tuos
22intellegite hoc qui obliviscimini Deum
ne forte capiam et non sit qui liberet
23qui immolat confessionem glorificat me
et qui ordinate ambulat ostendam ei salutare Dei