PSALMI IUXTA HEBR. 38
1pro victoria Idithun canticum David
2dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea
custodiam os meum silentio donec est impius contra me
3obmutui silentio tacui de bono et dolor meus conturbatus est
4incaluit cor meum in medio mei
in meditatione mea incensus sum igni
5locutus sum lingua mea ostende mihi Domine finem meum
et mensuram dierum meorum quae sit
ut sciam quid mihi desit
6ecce breves posuisti dies meos
et vita mea quasi non sit in conspectu tuo
omnia enim vanitas omnis homo stans semper
7tantum in imagine ambulat homo
tantum frustra turbatur
congregat et ignorat cui dimittat ea
8nunc ergo quid expecto Domine praestolatio mea tu es
9ab omnibus iniquitatibus meis libera me
obprobrium stulto ne ponas me
10obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti
11tolle a me plagas tuas
12a contentione manus tuae ego consumptus sum
in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum
et posuisti quasi tineam desiderabilia eius
verumtamen vanitas omnis homo semper
13audi orationem meam Domine et clamorem meum exaudi
ad lacrimam meam ne obsurdescas
quia advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei
14parce mihi ut rideam antequam vadam et non subsistam
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart