1cum egrederetur Israhel de Aegypto
domus Iacob de populo barbaro
2factus est Iudas in sanctificatione eius Israhel potestas eius
3mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum
4montes subsilierunt quasi arietes
colles quasi filii gregis
5quid tibi est mare quia fugisti
Iordanis quia conversus es retrorsum
6montes sussultastis quasi arietes
colles quasi filii gregis
7a facie Domini contremesce terra
a facie Dei Iacob
8qui convertit petram in paludes aquarum
silicem in fontes aquarum
9non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam
10propter misericordiam tuam et veritatem tuam
ne dicant gentes ubi est Deus eorum
11Deus autem noster in caelo universa quae voluit fecit
12idola gentium argentum et aurum opus manuum hominum
13os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
14aures habent et non audient nasum habent et non odorabuntur
15manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt
nec sonabunt in gutture suo
16similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis
17Israhel confidet in Domino auxiliator et protector eorum est
18domus Aaron confidet in Domino
auxiliator et protector eorum est
19timentes Dominum confident in Domino
auxiliator et protector eorum est
20Dominus recordatus nostri benedicet
benedicet domui Israhel benedicet domui Aaron
21benedicet timentibus Dominum parvis et magnis
22addat Dominus super vos super vos et super filios vestros
23benedicti vos Domino qui fecit caelos et terram
24caelum caelorum Domino terram autem dedit filiis hominum
25non mortui laudabunt Dominum
nec omnes qui descendunt in silentium
26sed nos benedicimus Domino
amodo et usque in aeternum alleluia