1locutus est Dominus ad Mosen dicens
2loquere ad filios Israhel et dices ad eos
vir sive mulier cum fecerit votum ut sanctificentur
et se voluerint Domino consecrare
3vino et omni quod inebriare potest
abstinebunt
acetum ex vino et ex qualibet alia potione
et quicquid de uva exprimitur non bibent
uvas recentes siccasque non comedent
4cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur
quicquid ex vinea esse potest
ab uva passa usque ad acinum non comedent
5omni tempore separationis suae novacula non transibit super caput eius
usque ad conpletum diem quo Domino consecratur
sanctus erit crescente caesarie capitis eius
6omni tempore consecrationis suae super mortuum non ingredietur
7nec super patris quidem et matris et fratris sororisque
funere contaminabitur
quia consecratio Dei sui super caput eius est
8omnes dies separationis suae sanctus erit Domino
9sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo
polluetur caput consecrationis eius
quod radet ilico et in eadem die purgationis suae et rursum
septima
10in octavo autem die offeret duos turtures vel duos pullos
columbae sacerdoti
in introitu foederis testimonii
11facietque sacerdos unum pro peccato et alterum in holocaustum
et deprecabitur pro eo quia peccavit super mortuo
sanctificabitque caput eius in die illo
12et consecrabit Domino dies separationis illius
offerens agnum anniculum pro peccato
ita tamen ut dies priores irriti fiant
quoniam polluta est sanctificatio eius
13ista est lex consecrationis
cum dies quos ex voto decreverat conplebuntur
adducet eum ad ostium tabernaculi foederis
14et offeret oblationem eius Domino
agnum anniculum inmaculatum in holocaustum
et ovem anniculam inmaculatam pro peccato
et arietem inmaculatum hostiam pacificam
15canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sunt oleo
et lagana absque fermento uncta oleo ac libamina singulorum
16quae offeret sacerdos coram Domino
et faciet tam pro peccato quam in holocaustum
17arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino
offerens simul canistrum azymorum
et libamenta quae ex more debentur
18tunc radetur nazareus ante ostium tabernaculi foederis caesarie consecrationis suae
tolletque capillos eius
et ponet super ignem qui est subpositus sacrificio pacificorum
19et armum coctum arietis
tortamque absque fermento unam de canistro
et laganum azymum unum
et tradet in manibus nazarei
postquam rasum fuerit caput eius
20susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu Domini
et sanctificata sacerdotis erunt
sicut pectusculum quod separari iussum est et femur
post haec potest bibere nazareus vinum
21ista est lex nazarei
cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suae
exceptis his quae invenerit manus eius
iuxta quod mente devoverat
ita faciet ad perfectionem sanctificationis suae
22locutus est Dominus ad Mosen dicens
23loquere Aaron et filiis eius
sic benedicetis filiis Israhel et dicetis eis
24benedicat tibi Dominus et custodiat te
25ostendat Dominus faciem suam tibi et misereatur tui
26convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem
27invocabunt nomen meum super filios Israhel et ego
benedicam eis