1dixitque Dominus ad Aaron
tu et filii tui et domus patris tui tecum
portabitis iniquitatem sanctuarii
et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri
2sed et fratres tuos de tribu Levi et sceptro patris tui
sume tecum
praestoque sint et ministrent tibi
tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii
3excubabuntque Levitae ad praecepta tua et ad cuncta opera tabernaculi
ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et altare non accedant
ne et illi moriantur et vos pereatis simul
4sint autem tecum et excubent in custodiis tabernaculi
et in omnibus caerimoniis eius
alienigena non miscebitur vobis
5excubate in custodia sanctuarii et in ministerio altaris
ne oriatur indignatio super filios Israhel
6ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israhel
et tradidi donum Domino ut serviant in ministeriis tabernaculi eius
7tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum
et omnia quae ad cultum altaris pertinent et intra velum sunt
per sacerdotes administrabuntur
si quis externus accesserit occidetur
8locutus est Dominus ad Aaron
ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum
omnia quae sanctificantur a filiis Israhel tibi tradidi
et filiis tuis
pro officio sacerdotali legitima sempiterna
9haec ergo accipies de his quae sanctificantur et oblata sunt Domino
omnis oblatio et sacrificium
et quicquid pro peccato atque delicto redditur mihi
et cedet in sancta sanctorum
tuum erit et filiorum tuorum
10in sanctuario comedes illud
mares tantum edent ex eo quia consecratum est tibi
11primitias autem quas voverint et obtulerint filii Israhel
tibi dedi et filiis ac filiabus tuis iure perpetuo
qui mundus est in domo tua vescetur eis
12omnem medullam olei et vini ac frumenti
quicquid offerunt primitiarum Domino tibi dedi
13universa frugum initia quas gignit humus
et Domino deportantur
cedent in usus tuos
qui mundus est in domo tua vescetur eis
14omne quod ex voto reddiderint filii Israhel tuum erit
15quicquid primum erumpet e vulva cunctae carnis quam
offerunt Domino
sive ex hominibus sive de pecoribus fuerit tui iuris erit
ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias
et omne animal quod inmundum est redimi facias
16cuius redemptio erit post unum mensem
siclis argenti quinque pondere sanctuarii
siclus viginti obolos habet
17primogenitum autem bovis et ovis et caprae non facies redimi
quia sanctificata sunt Domino
sanguinem tantum eorum fundes super altare
et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino
18carnes vero in usum tuum cedent
sicut pectusculum consecratum et armus dexter tua erunt
19omnes primitias sanctuarii quas offerunt filii Israhel Domino
tibi dedi et filiis ac filiabus tuis iure perpetuo
pactum salis est sempiternum coram Domino tibi
ac filiis tuis
20dixitque Dominus ad Aaron
in terra eorum nihil possidebitis
nec habebitis partem inter eos
ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israhel
21filiis autem Levi dedi omnes decimas Israhelis in possessionem
pro ministerio quo serviunt mihi in tabernaculo foederis
22ut non accedant ultra filii Israhel ad tabernaculum
nec committant peccatum mortiferum
23solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus
et portantibus peccata populi
legitimum sempiternum erit in generationibus vestris
nihil aliud possidebunt
24decimarum oblatione contenti
quas in usus eorum et necessaria separavi
25locutusque est Dominus ad Mosen dicens
26praecipe Levitis atque denuntia
cum acceperitis a filiis Israhel decimas quas dedi vobis
primitias earum offerte Domino
id est decimam partem decimae
27ut reputetur vobis in oblationem primitivorum
tam de areis quam de torcularibus
28et universis quorum accipitis primitias
offerte Domino et date Aaron sacerdoti
29omnia quae offertis ex decimis
et in donaria Domini separatis
optima et electa erunt
30dicesque ad eos
si praeclara et meliora quaeque obtuleritis ex decimis
reputabitur vobis quasi de area et torculari dederitis
primitias
31et comedetis eas in omnibus locis vestris
tam vos quam familiae vestrae
quia pretium est pro ministerio quo servitis in tabernaculo testimonii
32et non peccabitis super hoc egregia vobis et pinguia reservantes
ne polluatis oblationes filiorum Israhel et moriamini