1et factus est clamor populi et uxorum eius magnus
adversus fratres suos iudaeos
2et erant qui dicerent
filii nostri et filiae nostrae multae sunt nimis
accipiamus pro pretio eorum frumentum
et comedamus et vivamus
3et erant qui dicerent
agros nostros et vineas et domos nostras opponamus
et accipiamus frumentum in fame
4et alii dicebant
mutuo sumamus pecunias in tributa regis
demusque agros nostros et vineas
5et nunc sicut carnes fratrum nostrorum sic carnes nostrae sunt
sicut filii eorum ita filii nostri
ecce nos subiugamus filios nostros et filias nostras in servitutem
et de filiabus nostris sunt famulae
nec habemus unde possint redimi
et agros nostros et vineas alii possident
6et iratus sum nimis
cum audissem clamorem eorum secundum verba haec
7cogitavitque cor meum mecum
et increpui optimates et magistratus et dixi eis
usurasne singuli a fratribus vestris exigatis
et congregavi adversus eos contionem magnam
8et dixi eis
nos ut scitis redemimus fratres nostros iudaeos
qui venditi fuerant gentibus
secundum possibilitatem nostram
et vos igitur vendite fratres vestros
et emimus eos
et siluerunt nec invenerunt quid responderent
9dixique ad eos non est bona res quam facitis
quare non in timore Dei nostri ambulatis
ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris
10et ego et fratres mei et pueri mei
commodavimus plurimis pecuniam et frumentum
non repetamus in commune istud aes alienum
concedamus quod debetur nobis
11reddite eis hodie agros suos
vineas suas oliveta sua et domos suas
quin potius et centesimam pecuniae frumenti vini et olei
quam exigere soletis ab eis date pro illis
12et dixerunt reddimus
et ab eis nihil quaerimus
sicque faciemus ut loqueris
et vocavi sacerdotes et adiuravi eos ut facerent iuxta quod dixeram
13insuper et sinum meum excussi et dixi
sic excutiat Deus omnem virum qui non conpleverit verbum istud
de domo sua et de laboribus suis
sic excutiatur et vacuus fiat
et dixit universa multitudo amen et laudaverunt Deum
fecit ergo populus sicut dictum erat
14a die autem illa qua praeceperat mihi
ut essem dux in terra Iuda
ab anno vicesimo usque ad annum tricesimum secundum Artarxersis regis
per annos duodecim
ego et fratres mei annonas quae ducibus debebantur non comedimus
15duces autem primi qui fuerant ante me
gravaverunt populum
et acceperunt ab eis in pane vino et
pecunia
cotidie siclos quadraginta
sed et ministri eorum depresserant populum
ego autem non feci ita propter timorem Dei
16quin potius in opere muri aedificavi
et agrum non emi
et omnes pueri mei congregati ad opus erant
17Iudaei quoque et magistratus centum quinquaginta viri
et qui veniebant ad nos de gentibus quae in circuitu nostro sunt
in mensa mea erant
18parabatur autem mihi per dies singulos
bos unus arietes sex electi exceptis volatilibus
et inter dies decem vina diversa
et alia multa tribuebam
insuper et annonas ducatus mei non quaesivi
valde enim erat adtenuatus populus
19memento mei Deus meus in bonum
secundum omnia quae feci populo huic