1vae qui cogitatis inutile et operamini malum in cubilibus vestris
in luce matutina faciunt illud
quoniam contra Deum est manus eorum
2et concupierunt agros et violenter tulerunt
et domos rapuerunt
et calumniabantur virum et domum eius virum et hereditatem eius
3idcirco haec dicit Dominus
ecce ego cogito super familiam istam malum
unde non auferetis colla vestra
et non ambulabitis superbi quoniam tempus pessimum est
4in die illa sumetur super vos parabola
et cantabitur canticum cum suavitate dicentium
depopulatione vastati sumus pars populi mei commutata est
quomodo recedet a me cum revertatur qui regiones nostras dividat
5propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in coetu Domini
6ne loquamini loquentes
non stillabit super istos non conprehendet confusio
7dicit domus Iacob numquid adbreviatus est spiritus Domini
aut tales sunt cogitationes eius
nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur
8et e contrario populus meus in adversarium consurrexit
desuper tunica pallium sustulistis
eos qui transiebant simpliciter convertistis
in bellum
9mulieres populi mei eiecistis de domo deliciarum suarum
a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum
10surgite et ite quia non habetis hic requiem
propter inmunditiam eius corrumpetur putredine pessima
11utinam non essem vir habens spiritum
et mendacium potius loquerer
stillabo tibi in vinum et in ebrietatem
et erit super quem stillatur populus iste
12congregatione congregabo Iacob totum te
in unum conducam reliquias Israhel pariter
ponam illum quasi gregem in ovili
quasi pecus in medio caularum
tumultuabuntur a multitudine hominum
13ascendet enim pandens iter ante eos
divident et transibunt portam et egredientur per eam
et transibit rex eorum coram eis et Dominus in capite eorum