Tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus
quae accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsae
quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes
sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum
prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus
moram autem faciente sponso
dormitaverunt omnes et dormierunt
media autem nocte clamor factus est
ecce sponsus venit exite obviam ei
tunc surrexerunt omnes virgines illae
et ornaverunt lampades suas
fatuae autem sapientibus dixerunt
date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae extinguntur
responderunt prudentes dicentes
ne forte non sufficiat nobis et vobis
ite potius ad vendentes et emite vobis
dum autem irent emere venit sponsus
et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias
et clausa est ianua
novissime veniunt et reliquae virgines dicentes
domine domine aperi nobis
at ille respondens ait amen dico vobis nescio vos
vigilate itaque quia nescitis diem neque horam
Sicut enim homo proficiscens
vocavit servos suos et tradidit illis bona sua
Et uni dedit quinque talenta alii autem duo alii vero unum
unicuique secundum propriam virtutem
et profectus est statim
abiit autem qui quinque talenta acceperat
et operatus est in eis et lucratus est alia quinque
similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo
qui autem unum acceperat abiens fodit in terra
et abscondit pecuniam domini sui
post multum vero temporis venit dominus servorum illorum
et posuit rationem cum eis
et accedens qui quinque talenta acceperat
obtulit alia quinque talenta dicens
domine quinque talenta mihi tradidisti
ecce alia quinque superlucratus sum
ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis
quia super pauca fuisti fidelis super multa te
constituam
intra in gaudium domini tui
accessit autem et qui duo talenta acceperat et
ait
domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum
ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis
quia super pauca fuisti fidelis supra multa te
constituam
intra in gaudium domini tui
accedens autem et qui unum talentum acceperat ait
domine scio quia homo durus es
metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti
et timens abii et abscondi talentum tuum in terra
ecce habes quod tuum est
respondens autem dominus eius dixit ei serve male et piger
sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi
oportuit ergo te mittere pecuniam meam
nummulariis
et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura
tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta
Omni enim habenti dabitur et abundabit
ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo
Et inutilem servum eicite in tenebras exteriores
illic erit fletus et stridor dentium
Cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua
et omnes angeli cum eo
tunc sedebit super sedem maiestatis suae
et congregabuntur ante eum omnes gentes
et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis
et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a sinistris
tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt
venite benedicti Patris mei
possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi
esurivi enim et dedistis mihi manducare
sitivi et dedistis mihi bibere
hospes eram et collexistis me
nudus et operuistis me
infirmus et visitastis me
in carcere eram et venistis ad me
tunc respondebunt ei iusti dicentes
Domine quando te vidimus esurientem et pavimus
sitientem et dedimus tibi potum
quando autem te vidimus hospitem et colleximus te
aut nudum et cooperuimus
aut quando te vidimus infirmum aut in carcere
et venimus ad te
et respondens rex dicet illis amen dico vobis
quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi
fecistis
tunc dicet et his qui a sinistris erunt
discedite a me maledicti in ignem aeternum
qui paratus est diabolo et angelis eius
esurivi enim et non dedistis mihi manducare
sitivi et non dedistis mihi potum
hospes eram et non collexistis me
nudus et non operuistis me
infirmus et in carcere et non visitastis me
tunc respondebunt et ipsi dicentes
Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem
aut hospitem aut nudum
aut infirmum vel in carcere
et non ministravimus tibi
tunc respondebit illis dicens amen dico vobis
quamdiu non fecistis uni de minoribus his nec mihi fecistis
et ibunt hii in supplicium aeternum iusti autem in vitam aeternam