Et ingressus perambulabat Hiericho
et ecce vir nomine Zaccheus
et hic erat princeps publicanorum et ipse dives
et quaerebat videre Iesum quis esset
et non poterat prae turba quia statura pusillus erat
et praecurrens ascendit in arborem sycomorum
ut videret illum
quia inde erat transiturus
et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum
et dixit ad eum Zacchee festinans descende
quia hodie in domo tua oportet me manere
et festinans descendit et excepit illum gaudens
et cum viderent omnes murmurabant dicentes
quod ad hominem peccatorem devertisset
stans autem Zaccheus dixit ad Dominum
ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus
et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum
ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est
eo quod et ipse filius sit Abrahae
Venit enim Filius hominis
quaerere et salvum facere quod perierat
Haec illis audientibus adiciens dixit parabolam
eo quod esset prope Hierusalem
et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur
Dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam
accipere sibi regnum et reverti
Vocatis autem decem servis suis
dedit illis decem mnas
et ait ad illos negotiamini dum venio
cives autem eius oderant illum
et miserunt legationem post illum dicentes
nolumus hunc regnare super nos
et factum est ut rediret accepto regno
et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam
ut sciret quantum quisque negotiatus esset
venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas adquisivit
et ait illi euge bone serve
quia in modico fidelis fuisti
eris potestatem habens supra decem civitates
et alter venit dicens domine mna tua fecit quinque mnas
et huic ait et tu esto supra quinque civitates
et alter venit dicens
domine ecce mna tua quam habui repositam in sudario
timui enim te quia homo austeris es
tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti
dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam
sciebas quod ego austeris homo sum
tollens quod non posui et metens quod non seminavi
et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam
et ego veniens cum usuris utique exegissem illud
et adstantibus dixit
auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet
et dixerunt ei domine habet decem mnas
Dico autem vobis
quia omni habenti dabitur
ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo
Verumtamen inimicos meos illos
qui noluerunt me regnare super se
adducite huc et interficite ante me
Et his dictis praecedebat ascendens in Hierosolyma
et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania
ad montem qui vocatur Oliveti
misit duos discipulos suos
dicens
ite in castellum quod contra est
in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum
cui nemo umquam hominum sedit
solvite illum et adducite
et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei
quia Dominus operam eius desiderat
Abierunt autem qui missi erant
et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum
solventibus autem illis pullum
dixerunt domini eius ad illos quid solvitis pullum
at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habet
et duxerunt illum ad Iesum
et iactantes vestimenta sua supra pullum
inposuerunt Iesum
eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via
Et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti
coeperunt omnes turbae discentium
gaudentes laudare Deum voce magna
super omnibus quas viderant virtutibus
dicentes
benedictus qui venit rex in nomine Domini
pax in caelo et gloria in excelsis
Et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum
magister increpa discipulos tuos
quibus ipse ait
dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt
Et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam dicens
quia si cognovisses et tu
et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi
nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis
quia venient dies in te
et circumdabunt te inimici tui vallo
et circumdabunt te et coangustabunt te undique
ad terram prosternent te
et filios qui in te sunt
Et non relinquent in te lapidem super lapidem
eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae
Et ingressus in templum
coepit eicere vendentes in illo et ementes
dicens illis
scriptum est quia domus mea domus orationis est
vos autem fecistis illam speluncam latronum
Et erat docens cotidie in templo
principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis
quaerebant illum perdere
et non inveniebant quid facerent illi
omnis enim populus suspensus erat audiens illum