Dicebat autem et parabolam ad illos
quoniam oportet semper orare et non deficere
dicens
iudex quidam erat in quadam civitate
qui Deum non timebat et hominem non verebatur
vidua autem quaedam erat in civitate illa
et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo
et nolebat per multum tempus
post haec autem dixit intra se
et si Deum non timeo nec hominem revereor
tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam
ne in novissimo veniens suggillet me
ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit
Deus autem non faciet vindictam electorum suorum
clamantium ad se die ac nocte
et patientiam habebit in illis
dico vobis quia cito faciet vindictam illorum
verumtamen Filius hominis veniens
putas inveniet fidem in terra
dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti
et aspernabantur ceteros parabolam istam
duo homines ascenderunt in templum ut orarent
unus Pharisaeus et alter publicanus
Pharisaeus stans haec apud se orabat
Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum
raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus
ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo
et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare
sed percutiebat pectus suum dicens
Deus propitius esto mihi peccatori
dico vobis
descendit hic iustificatus in domum suam ab illo
Quia omnis qui se exaltat humiliabitur
et qui se humiliat exaltabitur
Adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret
quod cum viderent discipuli increpabant illos
Iesus autem convocans illos dixit
sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare
talium est enim regnum Dei
Amen dico vobis
quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer
non intrabit in illud
Et interrogavit eum quidam princeps dicens
magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo
dixit autem ei Iesus
quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus
mandata nosti non occides non moechaberis
non furtum facies non falsum testimonium dices
honora patrem tuum et matrem
qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea
Quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest
omnia quaecumque habes vende et da pauperibus
et habebis thesaurum in caelo
et veni sequere me
His ille auditis contristatus est quia dives erat valde
videns autem illum Iesus tristem factum dixit
quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt
facilius est enim camelum per foramen acus transire
quam divitem intrare in regnum Dei
et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri
ait illis
quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum
ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te
Qui dixit eis amen dico vobis
nemo est qui reliquit domum aut parentes
aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei
et non recipiat multo plura in hoc tempore
et in saeculo venturo vitam aeternam
Adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis
ecce ascendimus Hierosolyma
et consummabuntur omnia
quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis
tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur
et postquam flagellaverint occident eum
et die tertia resurget
Et ipsi nihil horum intellexerunt
et erat verbum istud absconditum ab eis
et non intellegebant quae dicebantur
Factum est autem cum adpropinquaret Hiericho
caecus quidam sedebat secus viam mendicans
et cum audiret turbam praetereuntem
interrogabat quid hoc esset
dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret
et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei
et qui praeibant increpabant eum ut taceret
ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei
stans autem Iesus iussit illum adduci ad se
et cum adpropinquasset interrogavit illum
dicens
quid tibi vis faciam
at ille dixit Domine ut videam
et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit
et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum
et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo